Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/41

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

multa debere negem) instraxerit, quibus ejus tela duIIo negoiio repuli. Lau dandus est Gl. Spizelii labor, quem ille eradicando Atbeismo nunc rursus impendit. Epistolam ejus de hoc argumento bis nundinis emissam videris opinor. Aci’ipe, quid mihi cum eo contigerit. Gonscripseram ahquando per otium, iumultuaria tamen opera in diversorio duas circiter plagulas, quibus de demonstranda solito accuratius immortaiitate animae et existentia Dei agebam. Has communicaveram amico. Per bunc venere in manus PI. Reverendi Speneri, Pastoris Francofurtensium, auclore tamen merito dissi mulato. Spenerus Spizelio transmittit ; Spizelius suae illi epistolae ad Ant. Reiserum de eradicando Atheismo nuperae fini adjecit, sub tit. Confessio ria turae contra Atheistas. Sed ego non improbo, verum doleo, quod mendo sissime illud oyihio impressum est ; imprimis sorites ille, quo demonstrare conatus sum immortalitatem animae, mutatis linearum initialibus mire per turbatus est. Spizelius fatetur se auctorem ignorare. De ipsa demonstrandi ratione Judicium exspecto. Neque vero laudem, sed examen peto, quando religionis interest non perfunctorie defendi. Quanquam interim in utraque longe altius penetrasse mihi videor. Neque enita, quae de perpetua crea tione in motu, et intima entis cogitantis seu mentis natura ab eo tempore erui, illic leguntur. Scripseram aliquando tibi de societate, quam quidam Germani moliantur. Ita esse docebit scheda germanica aliquot plagularum, tituio collegii Philadelphici a Goezio bibliopola edita. Sed mihi suave somnium videtur, velut societas roseae crucis. Schurzfleischius ille, qui apud vos est, mirum quantam in Parnasso seditionem excitaverit. Pervellem scire, quid magni viri apud vos de hoc specimine sentiant, a quibus ille provehi sperat. Boeclerus illi ab aula minitatur. Itinerarii politici quod nunc prodit auctor est haud dubie Burgol densis ille commentator in instrumentum pacis. Obstupesco ad audaciam viri.

Quod superest. Vir Glarissime, ideo de toto hoc negotio fusius ad Te disserui, quod Judicem harum rerum et scientiorem et aequiorem nullum haberem. Quando et omnes veterum recessus lustrasti et recentiorum inventa quando merentur non aspernaris, atque illos illustrare, hoc examinare unus omnium optime potes. Recte enim judicas, etsi novae sententiae proferantur earumque veritas evidentissime ostendatur, a receptis tamen publice vocibus vix unquam esse abeundum, quod si fecissent Scholastid, non laboraremus. Vale, patriae decus, et tua praeclare cogitata non absolve (pleraque enim et coepta simul et perfecta sunt rara ingenii felicitate) sed ede."*]

  • ) Vorttejcnbe« (reiben ifl batirt : 20/30 April. 1669.