Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/39

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

intelligi non possunt. Quis enim imaginari sihi polest Eds quod neque extensioDis neque cogitatioDis sit parliceps ? quid opus igitur animas brutorum planiarumque, iucorporeas formas elementorum, metallorumque substantiales, extensionis expertes ponere ? Rectius igitur Campanella in libro de Sensu rerum et Magia, et Marcus Marci de Ideis operatricibus, falso quidem, congruenter tarnen suis Hypothesibus formis istis substantialibus rerum inanimatarum, extensione carentibus, sensum, scientiam, imaginationem, voluntatem tribuerunt. Nee abludit Agrippae occulta Philosophia Angelum cuilibet rei ascribentis quasi obstetricatorem, nee quae Scaliger Trepl Suvafieo) ; irXaarixr ; ejusque sapientia disseruit. IIa reditur ad tot deunculos quot formas sub stantiales, et gentilem prope iroXu&e’iofjLov. Hinc enim attributus illis appetitusy et instinctus ille naturalis exquo et sequitur cognitio naturalis, binc illud Axioma : Natura nihil facit frustra, omnis res fugit sui destructionem, similia similibus gaudent, materia appetit formam nobiliorem, et alia id genus, cum tarnen revera in natura nulla sit sapientia, nullus appetitus, Ordo vero pulcher ex eo oriatur, quia est horologium Dei. Ex bis patet, hypotheses phiiosophiae reformatae Hypothesibus Scholasticis eo praevalere, quod non superfluae, contra tarnen clarae sunt.

Restat ut subtiliore ratiocinio probetur, ne posse quidem alia Entia assumi in explicanda corpoi*um natura, quam quae dixi. Id sie fiet : Corpus omnes id vocant, quod aliqua sensibili qualitaie praeditum est, porro ex sensibilibus qualitatibus pleraeque corpori adimi possunt, ita ut tarnen maneat corpus. Nam etsi aliquod corpus omni colore, odore, sapore careat, tamen vocatur corpus. Concedetis enim, arem v. g. esse corpus, etsi sit perspicuus, et ita non coloratus, praeterea careat sapore, plemmque et odore et sono. Rejiciantur igitur qualitates visibiles, audibiles, gustabiles, odorablies, tanquam minime constitutivae naturae corporis. Ad tactiles ergo res omnis redit. £t quidem primae illae, calor, humiditas, siccitas, frigus, singulae abesse possunt ; calor potest abesse ab aqua, humiditas a terra, siccitas ab aöre, frigus ab igne, et tamen quodlibet herum est corpus. Cae(erae qualitates tactiles v. g. glabrities, levitas, tenacitas eto. non esse naiurae corporis constitutivae, etiam a vobis agnoscuntur, eo ipso quia secundae appeliantur, et ita ortae ab aliis, et praeterea, quia nulla earum est, quae non abesse possit a corpore. Restat igitur indaganda aliqua qualitas sensibilis, quae omnibus et solis corporibus competat, et ex qua velut signo homines corpus a non corpore dignoscant. Ea ninürum est crassities seu dvTiTurcia