Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/36

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

subsUintiali corporum. Ecce enim locum Aristolelis 13. Met. text. 3., quo expresse dicit, Geometriam abstrahere a roateria, fine et efficiente ; quo supposito sequitur, ut vel de forroa substantiali vel accidentali agat. Sed non agit de accidentali, quia forma accidentalis in sua definitione reali involvit subjectum in quo est, seu materiam, cum tarnen Aristoteles dicat Geometriam a materia abstrahere. Ergo Geometria agit de forma substantiali. Hinc mihi haec scribenti sub manibus nascitur pulchra quaedam scientiarum harmonia, nempe re exacte perpensa : Theologia seu Metaphysica agit de rerum Efßciente, nempe mente ; Philosophia moralis (seu practica vel civilis, nam, ut a Te didici, una eademque scientia est) agit de rerum Fine, nempe Bono ; Mathesis (puram inlelligo, nam reliqua physicae pars est) agit de reruui forma vel idea, nempe ßgura ; Physica agit de rerum Materia, et ex ejus cum caeteris causis complexu resultante unica affectione, nempe Motu. Mens enim ut bonam gratamque sibi rerum ßguram et statum obtineat, matenae motum praebet. Nam Materia per se motus expers est. Motus omnis principium Mens, quod et Aristoteli recte visum.

Nam, ut huc quoque veniam, nullibi Aristoteles formas quasdam substantiales ejusmodi sibi imaginatus videtur, quae per se sint causa motus in corporibus, quemadmodum Scholastici capiunt ; deünit quidem naluraui principium motus et quietis, et formam materiamque vocat naturam, formam autem magis quam materiam, sed hinc quod scholastici volunt non sequilur, formam esse ens quoddam immateriale, brutum tamen in corporibus, quod ipsum sua sponte sine externae rei concursu motum corpori ; verbi gralia lapidi, deorsum praebeat. Nam forma quidem est causa et principium molus, sed non primum. Neque enim corpus movetur, nisi ab extrinseco moveatur, ut recte Aristoteles non dicit tantum, sed et demonstrat ; verbi gratia sit globus in piano, is si semel quiescat per se in aeternum non movebitur, nisi accedente extrinseco impulsore, verbi gratia, alio corpore. Eo jam allabenle, alterum corpus principium motus impressi est, figura vero, nempe globositas, est principium motus suscepti, nam si. globositas afuisset, forte pro re nata, corpus alteri coipori tam facile non cessisset. Ex hoc patet, conceptum Scholasticum ex definitione formae Aristotelicae non sequi. Forma igitur est principium motus in suo corpore, et corpus ipsum est principium motus in alio corpore, fateor ; sed primum principium motus est prima et realiter a materia abstracta forma (quae simul est eflBciens) nempe Mens. Hinc in solas mentes cadit libertas et spontaneum. Absurdum ergo non est, unicam ex formis sub