Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/33

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

admissa ludus et jocus sunt quaecunque contra originem formarum ex potentia materiae moventur.

Restat nunc ut ad mutationes veniamus. Mutationes enumerantur vulgo et recte : generatio, corruptio, augmentatio, diminutio, alteratio et mutatio localis seu niotus. Has omnes putant recentiores pei motum localero solum explicari posse. Et primum de augmentatione et diminutione manifesta res est ; mutatio enim quantitatis in toto ßt, dum pars locum mutat, et vel accedit vcl decedit. Restat ut generationem et corruptionem et alterationem explicemus per motum, et praenoto eandem numero mutationem esse generationem et alterationem diversoruro, v. g. cum cönstet, putredinem consistere in vermibus illis nudo visu insensibilibus, erit infectio aliqua putrida alteratio hominis, generatio vermis. Similiter Hookius in micrographia ostcndit, rubiginem in ferro esse subtilem sylvulam enatam ; rubiginescere igilur erit alteratio fern, generatio parvorum fruticum. Gaeterum tarn generatio et corruptia, quam alteratio explicari per subtilem partium motum potest, v. g. cum album sit, quod lucem plurimam reflectit, nigrum, quod parvam, erunt ca alba, quorum superficies multa parva specula continet ; haec ratio est cur aqua spumescens sit alba, quia innumeris buUulis constat, quot autem bullulae, tot specula. cum ante tota fere aqua non nisi unum speculum fuerit, quemadmodum speculo vitreo fracto quot partes tot specula fiunt : quae etiam causa est, cur vitrum contusum sit albius integre. Similiter igilur aqua per bullulas in distincta specula fracta albedo oritur, quae ratio etiam est, cur nix sit albior glacie, et glacies aqua. Falsum enim est nivem esse aquam condensatam, cum sit rarefacla potius, unde et levior aqua est et plus spatii occupat. Qua ratione sophisma Anaxagorae de nive nigra diluitur. Ex bis patet, sola figurae et situs in superficie mutatione colores oriri ; idem de luce, calore et omnibus qualitatibus, si locus pateretur, facile explicari posset. laro vero, si qualitätes per solum motum mutantur, eo ipso et substantia mutabitur : mutatis enim omnibus, imo et quibusdam, requisitis, res ipsa tollitur, V. g. si vel lucem vel calorem sustuleris, ignem susluleris. Utrumque motu inhibito effeceris. Quae ratio est cur ignis clausus pabulo aäris deficiente nioriatur, ut taceam essentiam a qualitatibus suis non nisi relatione ad sensum differre. Uti enim eadem civitas aliam sui faciem offert, si a turri in media urbe despicias (in runb gelegt), quod perinde est ac si essentiam ipsam iniiieare ; aliter apparet, si extrinsecus accedas, quod perinde est ac si corporis qualitates percipias ; et ut ipse civitatis externus aspectus variat, prout