Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/31

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

est, an quae Aristoteles de materia, forma et mutatione abstracte disputavit, ea explicanda sint per magnitudinem, figuram et motum. Id Scholastici negant, Reformatoresaffirmant. Reformatorum sententia mihi non solum verior, sed et Aristoteli magis consentanea videtur ; de utroque breviter dicaro.

Ac primum de Aristotele. Nam Scholasticos ejus sensum mire depravasse, cui magis est cognitum, quam tibi, Vir clarissime, qui bonam partem hujus generis erroruro piimus in lucem produxisti ? Id cum tecum in Meta*physicis Sonerus et Dreierus, in Logicis Vtottus, Zabarella, Jungius, in Civilibus Jason Denores, Piccartus, Conringius, Feldenus, Durrius multique alii fateantur, cur obsecro non eadem aut deteriora in Physicis suspicabimur, cujus scientiae praesidia a sensu et experientia et Mathesi petenda sunt, quibus instrumentis Scholastici Monachalibus claustris cohibiti fere prorsus caruerunt. Satis igitur probabile est in physicis eos deceptos esse, quid si hoc amplius. nimis id certum esse ostendam ? Qua in re dupHci rursus ratione versari licet. Nam vel ostenditur Phiiosophiam Reformatam Aristotelicae conciliari posse et adversam non esse, vel ulterius ostenditur alteram per alteram explicari non solum posse, sed et debere, imo ex Aristotelicis principiis fluere ea ipsa quae a recentioribus tanta pompa jactantur. Priore via possibilitas, posteriore necessitas oonciliationis conficitur, quamquam eo ipso si possibilis conciliatio ostenditur, confecta res est. Nam etsi utraque explicatio et scholasticorum et recentiorum esset possibilis, ex duabus tarnen possibilibus Hypothesibus semper eligenda est clarior et intelligibilior, qualis haud dubio est hypothesis recentiorum, quae nulla entia incorporalia in mediis corporibus sibi fingit, sed praeter magnitudinem, figuram et moturo assumit nihil. Quam possibilitalem oonciliationis non possum melius ostendere, quam si petam dari mihi aliquod principium Aristotelis quod non per magnitudinem, figuram et motum explicari possit.

Materia prima est ipsa massa, in qua nihil aliud quam exteusio et avTtTU7r(a seu impenetrabilitas ; extensionem a spatio habet quod replet ; natura ipsa materiae in eo consistit, quod crassum quiddam est et impenetrabile, et per consequens alio occurrente (dum alterum cedere debet) mobile. Haec jam massa continua mundum replens, dum omnes ejus partes quiescnnt, materia prima est, ex qua omnia per motum fiunt, et in quam per quielem resolvuntur. Est enim in ea nulla diversitas, mera homogeneitas Disi per motum. Hinc jam omnes Scholasticorum nodi solvuntur. Primum de actu ejus entitdtivo ante omnem fomiam, quaerunt. Et respondendum