Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/30

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

De Cartesio et Claubergio prorsus tecuin sentio, discipulum magistro clarioreni esse. Illud tarnen rursus dicere ausim, nullum fere ex Cartesianis, inventis magistri quicquam addidisse. Gerte Claubergius, Ra($us, Spinoza Clerselier, Heerbord, Tobias Andreae, Henricus Regius nihil aliud quam Ducis sui paraphrastas egerunt. Cartesianos vero eos tantum appello, qui Cartesii principia sequuntur, ex quo nuniero magni illi viri Verulamius, Gassendus, Hobbius, Digbaeus, Cornelius ab Hoghelande etc. prorsus eximi debent, quos vulgus Cartesianis confundit, cum tarnen vel Cartesio aequales vel etiam superiores aetate et ingenio fuerint, me fateor nihil minus quam Caiitesianum esse. Regulam illam omnibus istis philosophiae Reslauratoribus communem teneo, nihil explicandum in corporibus nisi per magnitudinem. figuram et motum. In Cartesio ejus methodi tantum propositum teneo, nam cum in rem praesentem veptum est, ab illa severitate prorsus remisit, et ad Hypotheses quasdam miras ex abrupto delapsus est, quod recte etiam reprehendit in eo Yossius in libro de Luce.

Quare dicere non vereor plura me probare in libris Aristotelis irepl cpuatxT| exxpoaaeco, quam in meditationibus Cartesii ; tantum abest ut Cartesianus sim. Imo ausim addere totos illos octo Libros, salva philosophia reformata ferri posse. Qua ratione illis ipso facto occurretur, quae tu, Vir clarissime, de Aristotele irreconciliabili disputas. Quae Aristoteles enim de materia, forma, privatione, natura, loco, inßnito, tempore, motu ratiocinatur, pleraque certa et demonstrata sunt, hoc uno fere demto, quae de impossibilitate vacui et motus in vacuo asserit. Mihi enim neque vacuum neque plenum necessarium esse, utroque modo rerum natura explicari posse videtur. Pro vacuo pugnant Gilbertus, Gassendus, Gerickius ; pro pleno Cartesius, Digbaeus, Thomas Anglus, Clerk in libro de plenitudine mundi. Pro possibilitate utriusque Thomas Hobbes et Robertus Roylius. Et fateor, difßculter quidem, posse tamen sine vacuo rerum rarefactiones explicari. Vidi nuper Johannis Raptistae du Hamel, eruditi Galli, librum de consensu veteris et novae philosophiae, Parisiis non ita pridem editum, ubi celeberrimorum aliquot veterum et recentiomm hypotheses et exponit eleganter et saepe acute dijudicat. Is quoque de divortiis circa vacuum non pauca habet. De caetero reliqua pleraque Aristotelis disputata in Hb. VllI Phys. et tota Metaphysica, Logica, et Ethica nemo fere sanus in dubium vocabit. Foimam quoque substantialem nempe, id quo substantia corporis unius a substantia alterius corporis differt, quis non admittat ? Maleria prima nihil verius. Hoc unum in quaestione