Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/29

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

VI.

Leibniz an Jac. Thomasius.[1]

Tuum illud historiae philosophicae γεῦμα dici non polest, quam oninibus salivam moveril; apparet enim, quantum inter nudas nominum recensiones et profundas illas de sententiarum connexionibus rationes intersit. Et certe qnotquot reruin intelligentes de specimine tuo loqui audio (scis me nihil aaribus dare) ii unanimiter asseverant, a nomine uno integrum historiae philosophicae corpus potius expectari posse. Plerique alii antiquitatis magis quam artis periti, vitas potius quam sentenlias nobis dederunt. Tu non Philosophonim, sed philosophiae historiam dabis. Narrant in Anglia sub prelo esse Josephi Glanvilli Historiam crescentium inde ab Aristotele scienti arum. Sed illum arbitror fere Mathematices et Mechaniccs et Physices illius curiosioris tantum periodos secuturum, ita tibi opinor praeripuit nihil. Utinam vero ad recentiorem hanc aetatem stilum filumque producas et admoneas in consultam juventutem nostram neque omnia ncque nihil novatoribus tribuenda esse. Bagheminus non solus est cui censor debeare; sunt Patricii, Telesii, Campanellae, Bodini, Nizolii, Fracastorii, Cardani, Galilaei, Verulamii, Gassendi, Hobbii, Cartesii, Bassones, Digbaei, Scnnerti, Sperlingii, Derodones, Deusingii, et nuilta alia nomina in quae philosophiae pallium dislrahitur. De his ad monere orbem, tibi ludus, publice fructus crit.

ludicio tuo de Baghomino quis non assentiatur? Nulla in h}pothesibus concinnitas, nulla rationum connexio, sententiae vero prorsus monslrosae, certe nisi aliqua in physica speciati observatu utilia habet, rectius silebit. Cetemm mihi videntur sententiae illius de Deo, prima rerum materia, pa rentes esse Scaliger, Sennerlus et Sperlingius, nam et hujus discipulum se profitetur, qui statuunt formas educi non e potentia materiae passiva, sed e potentia efficientis activa. Quare consequens est, ut Deum potius ex sua potentia activa, quam ex nihili potentia objectiva, et quasi passiva creaturas producere credant. Deus igitur ex eorum sententia res ex se producet et ideo prima rerum materia erit. Sed de eo tu rectius arbitraberis.

  1. Dieser Brief, den Leibniz in seiner Ausgabe des Nizolius an vielen Stellen umgearbeitet hat abdrucken lassen, erscheint hier des Zusammenhanges wegen so, wie er ihn an Jac. Thomasius überschickte.