Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/279

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@dbarb au Qcibnig. 265

Ad ea, quae tertio loco dicis, non necesse est prolixc respondere. Summa enim eorum, quae aiïers, buc redit : Scholasticos idem argumentum habere, quod Gartesius, qui inutilem vocem perfectionis addiderit. Supplendam auœm esse Scholasticorum demonstrationem, et demonstrandum, ens necessarium non involvere contradictionem..

Respondeo : An argumentum Cartesii idem sit, quod Scholasticorum, id mihi jam perinde esse potest, dummodo sit verum. Nihil enim absurdi esset, si Scholastici véritatem aeque vidissent ac Cartesius. [mo tanto melius id esset, si illis haec véritas aeque ac huic patuisset. Ceterum Cartesius in responsionibus suis Metaphysicis fuse docet, modum suum argumentandi longe diversum esse a modo argumentandi Scholasticorum, quem hic exscrihere nihil attinet. Sed fac Cartesium à Scholasticis bac in re non abire an ea etiam, quae ego jam attuli, cadem sint cum iis, quae Scholastici olim de existentia Dei disseruerunï, et quae adhuc in Scholis hac super re disputari solent, Tuum jam erit judicium 104).

7

Perfecti vocabulum non est inutile, quia id Latine dicit, quod reale barbare eifert. Omitti aulem et hoc vel aliud etiam in illius locum, si lubet, substitui potest, dummodo de re ipsa constet.

Ens necessarium nullam contradictionem involvere, jam etiam satis superque patere puto.

Nihil itaque restat, quam ut me de prolixitate hujus epistolae exvusem, Deoque Optimo Maximo simul gratias again, quod opéra et cura divini Cartesii eam tandem aliquando philosophandi méthodum 105) excitavérit, çujus beneficio in intimam non ipsius solum, sed reliquarùm etiam rerum omnium naturam penetrarc, véritatemque hactenus incognitam felicissime eruere et in Iucem protrahere possimus. Hujus tutelao etiam atque etiam Te, Vir Nobilis-104) Hand dubie hic multa élégantia et non vulgaria sunt allata. Interim fateor, saepe praeclara etiam et ingeniosa in Scholasticis reperiri. 405) Mea opinione nihil Cartesius ad méthodum contulit, sed tantum post Galilaeum illustribus speciminibus homines magis magisque excitavit. Sed quod ad Deum et mentem attinet, a proposito longissime abfuit. Ceterum nemo Cartesianorum quicquam alicujus momenti post Cartesium invenit : quod signum est, Cartesium egregia quae dedit, non vi méthodi, sed vi ingenii et peculiarium animi dotium praestitisse.