Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/278

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

264 Qîdbarb au ficibnig.

matérialibus distincta, a qua mundus habet, quod actu existat. Juxta priora.

llla substantia est solus Deus. Itidem per priora. Ergo Deus actu existit. Q. E. D.

Tantum de illo, quod primo loco explioandum suscepi. Pergo ad reliqua, et quidem ad literarum Tuarum cxordium.

Duo moneo ante omnia, ais, primum me non negare, nonnuIla1°°) esse vera et demonstrabilia, quae tamen à Cartesio demonstrate fuisse negavi.

Concedo non nonnulla solum, sed innumera demonstrabilia à Cartesio ne cogilata quidem, nedum demonstrata esse. Sed quoniam id sine dubio intelligis de existentia Dei, illa a* Cartesio aut apertissime demonstrata est, aut si non satis olare se explicuit, ego beneficio méthodi Cartesianae id me fecisse arbitro1101). Addere illud ausim, si demonstrabilis est existentia Dei, illam nullo alio modo demonstrari posse, quam alterutro modo, quo Cartesius id feoit : rempe vel ex solius naturae divinae oonsideratione (quod argumentum jam tractamus), vel ex consideratione ideae Dei, quod arguë

mentum in Cartesio extat, mihique per se satis clarum videturm).

Alterum, ita pergis, me non attulisse novam demonstrationem in ea, quam Tibi misi, scheda, sed voluisse purgare Cartesianam ab inutili et dubitationibus obnoxia perfectionis mentione.

Quid bac de re sentiendum sit, et on perfectionis vooabulum sit inutile et duhitationibus obnoxium, jam satis patere puto1°3). 400) De quibus hic sermo est.

401) Elegantia salis bic allata sunt, sed quae in illis proho, mihi non videntur deberi méthodo Cartesianae, nec video, quid tandem in se peculiare babeat illa toties jactata méthodus Cartesiana, quod nos reliqui ignoremus. 102) Necesse est, ut omnis demonstratio, qua prohatur Deus, derivetur vel ex consideratione naturae divinao solius, vel aocedente praeterea consideratione mentis nostrae, aut aliarum rerum existentium in génére aut in specie.

103) Manifestum est perfectionis mentione carcri posse, si quis modo ostendat, Ens necessarium, id est Ens ex cujus ossentia soquitur existentia non implicare contradictionem, idque Ens esse Deum définivérit, jam Deum esse demonstravérit.

7