Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/276

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

262 " @dbarb an Ycibnig.

vim illam intelligendi et volendi à Temet ipso non habeas. Ergo hoc non est attributum Tuae mentis à Te existere. Et cogita, quaeso, quam evidens sit id, quod dico. Si enim mens Tua aliquid esse aut babere potest, cujus sîbi non sit conscia, quod primo loco dixi, vel etiam si mens Tua aliquid esse aut babere potest, quo negato non negetur primarium ejus attributuui, seu quod ex primario mentis attributo non iluat ; qui eertus esse potes 96), dum audis luscinias jam cantantes, in mente Tua non esse lusciniam aliquam, quae nidos ibi faciat, pullosque suos excludat, vel etiam mentem Tuam non esse lusciniam aliquam cantantem, vel arborem, vel solem, vel lunam, vel ipsum etiam hunc mundum sensibilem ? Nam quicquid dixeris, quo mentem Tuam demonstrabis nihil horum, quae dixi, esse futi certe illud demonstrari potest ex hoc principio : quicquid clare et distincte percipi potest, non percepto attributo alicujus substantiae primario, illud non est attributum ejus substantiae) idem simul demonstrabit viam illam, per quam mens Tua existit, ad mentem Tuam non pertinere.

Ergo existit vi aliena, seu existit ab alio.

Ergo actu existit aliqua substantia a mente nostra distincta, a qua mens nostra habet, quod actu existat.

Dare enim menti nostrae actualem existentiam, est attributum aliquod reale et actuale. Ergo debet esse in substantia aliqua actuali seu actu existente. llla substantia est solus Deus.

Ex Dei conceptu97), quem dedi, id iluit et deductum est, quod rebus omnibus a se distinctis existentiam, quam habent, et omne id, quod habent, largiatur. Neque est ulla substantia à Deo distincta, ad quam id pertinere 96) Certum est, ea quorum mihi sum conscius vera esse, et quorum contrarii sum conscius, ea esse falsa, sed non hinciscquitur, quaecunque in me vere sunt, eorum me esse conscium. i

97) Dei conceptu posito, quod sit Ens cujus vi omnia existum, seu causa omnium, omnia vi sua déterminans, supposito illum conceptum non esse impossibilem, et posito aliquid existere, necessario sequitur, id quod existit, aut esse Deum, aut à Deo existentiam habere. Elegans satis hace ratiocinatio. Nec opus est illis allatis, quod mens non sit a se, etc. Eo ipso enim, quod Deum définivimus id quod omnibus aliis existentiam largitur, erit unicus. Mens autem non id facit. Ergo non est Deus ; ergo posita possibilitate hujus définitionis Dei, necessario est à Deo. ›

a