Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/275

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qdbarb an Qcilmig. 261

hoc temporis momento mens mea existit, inde non sequitur, quod etiam proxime in sequenti momento existere debeat9°). Ergo vis illa, a qua mens mea singulis momentis actu existit, actu existera debet91). Mens nostra non existit vi propria, seu non existita se. ln mente nostra nihil actuale est, praeter actus intellectus et voluntatis. Nullus autem est actus vel intellectus vel voluntatis, cujus vi seu per quem mens nostra existat. Actus intellectus et volunlatis sunt cogitativi. Cogitaro autem est actus exercere, quorum per se seu immediate nobis conscii simus 92). N ullus autem est actus neque intellectus neque voluntatis nostrae, per quem nobis conscii simus, nos propria vi, hoc est, a nobismet ipsis existere. Pereurre enim omnes actus intellectus et voluntatis Tuae, hoc est, omnes perceptiones, omncs volitiones Tuas, nullam invenies, per quam Tibi conscius sis, Te hoc esse, quod mens Tua habet, propria vi habere 93). Ergo quoniam nullius talis actus actu nobis conscii sumus, nullus etiam est talis actus, cujus vi mens nostra existat 94). Implicat enim, esse actum cogitativum actu existentem, per quem mens mea existat, et me ejus actus non esse per se mihi conscium. Actus enim cogitativus est, cujus per se mihi conscius sum. Ergo quicunque actus cogitativus actu in me est, ejus actus etiam per se mihi actu sum conscius. Et cujus actus per se mihi conscius non sum, is non potest esse cogitativus.

Deinde nega, Te Tua propria vi existere aut existere etiam posse, hoc ipso non negabis primarium mentis Tuae attributum, hoc est, Te intelligere et velle. Clare enim et distincte sine dubio cognoscis, posse Te intelligere et velle 95). etiamsi à Tetnon existas aut existere etiam possis : hoc est, etiamsi alio non pendere, non debet assumi sine probatione, vel ideo quia ita scquitur, continuum actu divisum esse in instantia indivisibilia. 90) lmo ea ratio, quae fecit ut huc usque existeret, faciet etiam ut continuet, nisi nova ratio superveniat.

94) Non est opus nova vi singulis momentis, sed tantum necesse est, ut negetur nova vis contraria.

92) Supponitur hic, nullum esse actum in mente nostra, cujus nobis non simus conscii ; de quo ego valde dubito.

, 93) Talia non possumus experiri ; nemo enim originis existentiae suae conscius esse potest, alioqui, antequam oriretur, csset. 9L) Non sequi videtur : neque enim omnium actuum nostrorum conscii sumus.

95) Nondum scio, an intellectus et voluntas a nobis perfecte intelligantur.