Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/273

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

(Edbarb an S ?cibni5. 259

Dei, idque duobus’ modis. Primo considerando illa attributa esse a se, esse necessarium, esse immutabile, esse aeternum, involvere simplicem seu non contradictoriam notionem. Ergo sunt vera et realia attrihuta. Ergo in aliqua substantia. Non in matéria, neque in mente in communi considerata : ergo in mente quadam particulari, et quidem in perfectissima. Ergo mens quaedam, quae dicitur perfectissima, a se necessario, id est, ipso actu, immutabiliter et aeterno existit8 ). (Omnia ex demonstratis.) 89)

Deinde quemadmodum ex attributis jam memoratis colligitur, esse menœm quandam perfectissimam, ita, vice versa, considerando mentem perfectissimam, hoc est, perfectissime intelligentem et volentem, statim ex idea perfectissimae voluntatis sequuntur illa attributa, esse a se, necessario, immutabiliter, et aeterno. Ergo mens perfectissima seu quae perfectissime vult, a se, necessario seu actu, immutabiliter et aeterno existit. (Itidem ex demonstratis.) Eadem conclusio evidenter patet, si consideremus ea quae necessario a voluntate Dei pendent. Itaque

2. est ensaliquod actu existens, quod non est Deus, ex. gr. mens nostra seu substantia illa, qua cogitamus. De hujus enim existentia absolute, id est ita certi sumus, ut ne Scepticus quidem de ea dubitare possit. Ergo Deus actu existit. Omne enim ens praeter Deum omne id quod habet, a Deo habere debet 89’*). Ergo quod actu existit, hanc existentiam actualem a Deo habere debet. Non posset autem eam à Deo habere, nisi Deus etiam actu existeret. Nemo enim alteri dare potest, quod ipse non habet. Eodem modo ex existentia mundi actuali existentia Dei actualis deducitur. Licet enim à Scepticis de existentia mundi dubitari possit, vix tamen quisquam illorum, qui existentiam Dei in duΛium revocant, de existentia mundi dubitat. Posito autem mundum actu existere (quod nemo nisi Scepticus negat), sequitur, Deum actu existere. (Omnia itidem ex jam demonstratis.) 3. Ego actu clare et distincte percipio multa possibilia, id est, multas 87) [mo tantum est possibilis.

88) Haec argumenta non probant existentiam ex possibilitate, sed alia ah initio adducta, quod scilicet Ens necessariam babens existentiam utique existit, modo sciatur, tale Ens posse concipi.

88’) Hoc probandum..

17