Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/270

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

.

256 (Edbarb au Slcibuig.

Est enim certa omnino et infallibilis regula, unde intellectus certissiine dijudicat possihilitateni alicujus rei, rempe ista : Quidquid verum et realem nullamque contraditionem iuvolventem conceptum habet, illud est possibile. Atque hoc modo figura circularis ex se et sua natura recte dicitur possibilis, quia babet verum et realem nullamque contradictionem involventem conceptum. Eodem modo est certissima intellectus regula, qua véritas elfatorum dijudicatur, ista scilicet : Quidquid in idea alicujus rei ’clare et distincte aut continetur, aut non continetur, illud de ea re necessario vel affirmatur, vel negatur. Atque hac ratione omne totum majus esse sua parte necessario verum est, quia hoc in idea totius et partis clare et distincte continetur, ut illud hoc majus sit. Majus enim est altero, quod illud alterum habet et praeterea adhuc aliud aut alia. Totum autem continet partem et praeterea aliam partem aut alias partes. Eadem ratio est de ceteris. Deinde sunt etiam haec et id genus alia necessario aut possibilia aut vera, si relerantur ad voluntatem Dei ordinatam, seu quae nunc est. Quoniam enim illae, quas dixi, regulae omnino sunt infallibiles, neque ulla major certitudo esse potest, hinc etiam manifeste scimus Deum haec non reliquisse indifferentia, id est ita ut possibilia aut non possibilia, vera vel lalsa esse possint, sed sese actu déterminasse ad id, ut circularis figura sit possibilis, hoc vero enunciatum, omne totum est majus sua parte, verum 80). Ad quod autem’Deus se determinat, hoc tale, quale illud esse vult, non potest non esse. Est ergo necessarium, ex déterminatione scilicet divina. Atque hoc modo rectissime Cartesius noster omnes illos loquendi modos tanquam in majestatem divinam injurios et de summa voluntatis divinae perlectione detrahentes rejecit, quando dicitur, hoc vel illud ne quidem per absolutam Dei potentiam esse aut fieri posse. Item, hoc ita verum est, ut per absolutam Dei potentiam falsum esse non possit, et contra. Qua ratione idem in Deo concipiunt, quod Ethnici 80) Hi loquendi modi mihi plane absoni videntur. Deus déterminavit, ut circulus esset possibilis. Quid enim ? cum décretum hoc promulgaret, intelligebatne circulum, an non ? Intelligebat, credo ; nam intellectus est natura prior voluntate, seu voluntas intellectum supponit. Porro cum intelligeret, circulum utique clare distincteque intelligebat. Iam quicquid clare distincteque intelligitur (sive à Deo sive a nobis) possibile est. Ergo possibilitas circuli natura prior est tali Dei décreto. Bréviter : voluntas Dei supponit rei volendae intellectum ; intellectus hic involvit rei intellectae possibilitatem. Ergo voluntas supponit rei volendae possibilitatem. Si quis aliud dicit, eum, ut mitissime dicam, non intelligo.