Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/27

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ab aeterno ßngereni. Fateor propius hic Epicuro accedere Aristotelem, quam Elemeutarios illos, nempe quia et atomi sunt airotoi, sed ab eo dissidet nihilominus, non eo tantum quem posui modo, sed et quod materiae opißcem adducit Deum, quem maluit Epicurus plane otiosum esse : insuper in eo, quod nullum ab aeterno tempus esse#credidit, in quo materia non exstiterit sub certa ßgura, nam illud ejus airotov mente tantum atque cpgitatione complecti jubet. Nosti ipsam mundi 8tax6a(jiY)atv ipsi esse ab aeterno. Porro tamelsi et ipse nos a sensu deducit ad intetlectum, tarnen intellectui quoque relinquit suas partes, quas Epicurum nescio annon dicam, plane sustulisse, ita sensus illi utramque facil paginam. Itaque aliquo modo propior Piatoni Aristoteles, certe inter hunc et Epicurum medius. Ideas rerum h. e. formas earum substantiales agnoscebat Plato, easdem et Aristoteles, sed ille volebat eas esse in Deo vel primo, vel secundo, Aristoteles ipsi immersas materiae credidit, unde nata ipsi phrasis, e potentia materiae educi formas. Hoc et Epicuro placeat, sed formarum nomine vix aliquid re sensibili nobilius exaudiat, quod Aristoteles non faceret. Quod autem causaris, admistis substantialibus formis illis, quae causae sint motus, perire nobis pulcherrimam scalam, qua Aristoteles ad primum ascendit motorem, me non movet. Nam ut omittam, Epicuro sie nihil persuaderi, qui atomis suis motum absque Deo dedit, scalae illius fulcrum praecipuum est, non quod tu cogitas, sed illud, non dari processum in infinitum, quod ßrmum est, etiamsi motum corporum a substimtialibus eorum formis accersimus ; quod non dubito fecisse Aristotelem, cum naturam (näturatam) definivit principium motus et quietis. Quid ? omitto Aristotelem, eone tandem impelli nos patiemur, ut ipsam quoque hominis formam, de informante loquor, substantiam a ßgura distincftim esse negemus ? Quod nescio an ullus novorum philosophorum statuerit. Sane Silvestrum Rattraium recordor, hanc unam formam, cum accidentales poneret ceteras ; excepisse. Longius me abduxit iila tecum fabulandi, super tali ciimprimis negotio, voluptas mea. Sed hoc scias velim, efTudisse me, quicquid ex tempore veniret sub acumen stili. Itaque uti poteslatem tibi facio, quam et alias facerem, mea rejiciendi, ila mihi quoque liberum volo esse, übi tempus feret, accuratius haec omnia expendere. Sanc vero Raeum ipsum, qui has tibi ut auguror, meditationes suggessit, non nisi per transennam bis ipsis nundinis inspicere licuit, cum de eo quaererem bibliopolas. Tu ergo pro aequitate tua nugis ignosces meis, neque tamen haec eo interpreiaberis, quasi novos illos philosophos plane aspemer. Non id nunc agitur,