Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/268

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

254 @dbarb au Qcibnig.

habeat, quae existere possit, pendere a voluntate divina, ita quidem, ut figura circularis sit entitas quaedam possihilis, quia Deus illam possibilem esse voluerit ; esset vero non possibilis, si Deus non vohlisset, vel aliter voluisset. Uno verbo, figura circularis non esset possibilis, nisi Deus ejus naturam possibilem esse voluissetll). Et sic de ceteris. Eodem modo, ut haec et similia pronunciata : omne totum est majus sua parte ; trianguli tres anguli aequantur duobus rectis, vera sint’, pendere iilud a voluntate divina, ita ut —vera sint, quia Deus illa vera esse voluit ; vera autem esse non possent, nisi Deus ita voluisset 72). Probo : Deus habet omnes realitates in volendo (ex définit.). Plus autem realitatis in volendo habet, a quo omnis possibilitas, omne vlerum pendet, quam a quo id non pendet73). Ergo multo plus perfectionis in volendo Deus habebit, si omnis possibililas, omnis véritas —ab ejus déterminatione pendet, quam si omnem possibilitatem et véritatem concipiamus ’ut plane independentem a voluntate divina, ita scilicet, ut voluntas divina in banc possibilitatfiem et véritatem nihil potuerit ’“), sed possibile et verum etiam aliquid sit, si Deum vel maxime id noluisse fingamus. Et profecto, iicet ens, quod possibile tantum est, actu non sit, est lamen ejus déterminata natura, quae si plane à Deo non pendet, non omne ens seu non quaevis natura realis à Deo distincta à Deo pendebit. Et per conse-74) Si quis ita loquitur, eum, quid verum, possibile, esse, velle vocet, non intelligo.

72) Exspecto, ut dicatis, dari mundum aliquem, in quo totum est sua parte minus, et fn quo angulus semicirculi sit acutus, idque perfectioni Dei consentaneum est ; plus enim realitatis in volendo habebit hoc modo, quam si unum tantum velit ex his ’duobus. Quoniam enim omnia, quae vult, potest, et haec utique velle poterat (quia impossibilitas non in ipsis est, sed a voluntate oritur) non video, qnomodo salva perfectioue sua potentiam suam ad pauca restringat. Consentit Cartesius qui nullos limites divinis opérationibus positos esse contendit. Et posito, justifiam et bonitatem absolute à Dei arbitrio pendere, poterit esse mundus, in quo damnentur pii, salventur impii. 73) Paucis respondetur, necessaria in se non esse objectum voluntatis, et hac cadem méthodo nihil tam absonum fingere poterimus, quod non poterimus Deo tribuere, ostendendo scilicet, eum plus habiturum realitatis, si hoc quoque habeat.

74) Voluntas divina sequitur ex rerum necessitate, quia et existentia Dei ex rerum necessitate conséquilur, seu ex Dei essentia : nam Dei essentia congruit cum rerum necessitate.