Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/266

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

252 (šdbarb au Sšcibnig.

summa realitas, posse omnia, quae quis vult“). Neque unum contradicit alteri. Nam rqî aliquid posse contradicit hoc : nihil posse, non vero islud : omnia posse, quod maxime est aliquid posse. Ergo

4. Deus omnipotentia sua, seu summa voluntatis suae perfectione erit omne id, quod erit, idque necessario, independenter ab ulla alia re, aeterno et immutabiliter. Hoc est, erit purissimus, vi realissimae volitionis suae a se ipso et per semct ipsum, nulli mutationi obnoxius, necessario et aeterno existens actu. Cujus enim voluntas tantae est efficaciae, ut per illam omne id, in quod fertur et tendit, tale, quale illud déterminat, sit et existat, id maxime vi tantae hujus efficaciae a semet ipso et per semet ipsum tale est, quale concipitur. Deum enim cum omnibus istis attributis, quae meunoravi, vi sua existere posse, seu contradictionem non involvere, jam demonslratum est. Ergo vis illa, per quam existere actu potest, actualis ad minimum esse debet, juxta ea, quae de ente necessario prohata sunt. Ubi autem erit vis illa actualis, qua Deus omne id actu esse poœst, quod dixi, nisi in substantia actu existente “5) ? Gmne enim attributum actuale debet esse in substantia actuali. Quaenam autem est illa suhstantia actualis, nisi cui illa vis est propria, hoc est, nisi ipse Deus, qui est mens perfectissime intelligens et volens ? in qua quidem vis illa efficaoissima semet ipsum déterminandi ad omne id, oujus capax est, est ipsa realissima seu perfectissima volitio, quae omnipotentia dicitur. Deus igitur actu existit. Q. E. D. Vel sic etiam : Necessa rio esse non involvit contradictionem. Est ergo attributum reale. Ergo in aliqua substantia, et quidem in mente perfectissima, hoc est, in Deo (omnia ex demonstratis). Ergo Deus vi sua actu existit, seu actu sese déterminat ad omne id, cujus capax est. Quaenam autem est illa vis in Deo ? Perfectissima ejus volitio, id est, ipsa cjus omnipotentia. Ergo Deus vi perfectissimae suae volitionis, hoc est, per omnipotentiam suam actu existit. Q. E. D.“°).

6t) Fateor, si possibilis sit omnipotentia, essè perfectionem. 65) Eodem modo ratiocinari aliquis posset, vim illam actualem qua se alia mens déterminat, non posse esse nisi in substantia actu existente, ac proinde omnem mentem necessario existere.

66) Non video, quomodo existat vi sua volitionis actualis ; prius enim natura est actu existere, quam actu velle. Volitio actualis existentiam actualem supponit.