Gdbarb au Ycibnig. 249
menti alicui competere posso clare et distincte cognosco (ex defin.).
At existentia a se, necessaria seu actualis, immutabilis et aeterna, est realitas, quam menti alicui competere posse ciare et distincte cognosco.
Ergo mens perfectissima habet existentiam a se, necessariam seu actualem, immutabilem et aeternam. Ergo mens perfectissima n se necessario seu ipso actu immutabilîter et ab aeternccxistit.
Existit itaque. °
Mentem perfectissimam Deum voco.
Ergo Deus existit. q. e. d..
Videmus itaque, qua ratione in ipso primo Dei conceptu actualis exislentia contineatur. Cum autem demonstratum sit, ideam mentis perfectissimae, quam dedi, contradictionem non involvere, nullo modo hoc argumentum moveri aut labefactari potest, quin omnes Mathematicae demonstrationes, imo omnis omnino véritas, omnis perceotio, una moveatur et Iabefactelur. Nam qui scrupulus Tibi fuit in voce perfectissimi, illum totum me exemisse confido ; aut si is Tibi remanet, substitue vocem realissimî, quae idem prorsus significat, neque ulla est inter bas duas voces diiferentia, nisi quod baec barbare id cfl’el*at, quod per illam Latine dici potest. Est enim mens realissima nihil aliud, quam ea mens, quae omnes realitates habet, quae ad ullam mentem pertinere possunt. Ergo cum existentia a se, eaque actualis et necessaria, clare et distincte intelligatur ad mentem aliquam pertinere posse, mens perfectissima a se actu et necessario existit, quemadmodum probatum est. Videamus jam, quidnam ulterius ad mentem aliquam pertinere posse clare et distincte inlelligatur. Deum dico esse mentem perfectissimam. Quid est mens ? Substantia cogitans, id est, intelligens et volens. Quid mens perfectissima ? Mens perfectissime intelligens et volens. Quid perfectissime intelligereî Habere omnes realitates, quae in intelligendo percipi possunt. Quid hoc ? Uno et eodem simplicissimo actu simul et semper omne perceptibile percipere, omne verum cognoscere. An hoc contradictionem involvit ? Minime. ~ Quicunque enim conceptus non est compositus ex duobus vel pluribus aliis sese invicem tollentibus, ille non implicat contradictionem (ex définit.). Talis est conceptus mentis perfectissime intelligentis, quem dedi. Probo : lnlelligere non