Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/262

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

248 (Edbatb an ficibnig.

necessarium ? Si illa tantummodo repetantur, quae de ente a se dicta sunt, patebit, esse necessarium attributum esse solius mentis perfectissimae. Reliquae omnes substantiae sunt contingentes.

De immutabili et aeterno, hisque oppositis mutabili et non aeterno, paucis me expediam. immutabilis vox licet videatur negative, conceptum tamen maxime positivum habet. Nam immutabile, si vim vocis spectes, idem est quod in statu suo perseverans 55). Ergo si ullus scrupulus hic esse posset, qui tamen non est, loco prioris vocis bac’ posteriori uti liceret. Quaenam autem vis voci immutabilis est subjecta ? Haec : semet ipsum vi sua ad omnia illa, quorum quid capax est, simul et semper déterminareåfi). Non video autem, quomodo ab immutabili esse aeternum vel ratione differat. Nulla enim est vis voci aetemi subjecta, quam quae subjecta est voci immutabilis, nisi forte dicas, aeternum maxime respectum involvere ad 1-ô semper, ita ut dum aliquid concipio ut aeternum, illud concipiam, quod sese vi sua ad id, cujus eapax-est, semper déterminat ; licet tune forte non attendam, illud, quod aeternum intelligo, sese uno et eodem actu ad omnia, quorum capax est, simul déterminare 57). Cognito, quid sit immutabile et aeternum, facile etiam intelligitur, quaenam vis vocibus mutabilis et non aeterni sit subjecta. Mutabile enim seu non aeternum illud erit, quicquid vel sese ad id, cujus capax est, déterminare nequit, vel si se déterminat, non tamen ad omnia simul et semper déterminat, vel si quid horum fingatur, non tamen vi sua, sed cum alterius concursu id facit.

Porro esse immutabile et esse aeternum non involvit contradictionem, quia esse a se contradictionem non involvit, a quo illa aut plane non, aut ratione tantum distinguuntur. Pertinebit itaque ad solam mentem perfectissimam, esse immutabilem et esse aeternam. Reliquae omnes cireumslantiae erunt contingentes. Omnia ex prius demonstratis.

Quoniam autem mentem perfectissimam contradictionem non involvere supra demonstratum est, cogita quid sentiendum sit de hoc argumenlo : Mens perfectissima es’t quae habet omnes realitates quas 55) lmmutabile Ens est, cujus status, in quo est, necessarius est. 56) Optime.

57) Potest forte aliquid esse aeternum, etsi sit mutabile, modo existentiam retineat ; saltem ex his définitionibus oontrarium non est probatum.