Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/255

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

üdbarb au Qcilmig. 241

trilatera, adeoque non quadrilatera. Quadratum ergo trilaterum est quadrilaterum non quadrilaterum. At esse a se est semet ipsum vi sua seu sua sponte ad omne id cujus capax est déterminare. Semet ipsum déterminare 42), hoc est, a semet ipso vel per semet ipsum in aliquam rem tendere et ferri, non involvit contradictionem : hoc enim quotidie in volitionibus nostris experimur. Quid enim est velle, quam se déterminare ad alterutrum oppositorum, atque ita in certam rem tendere et ferri ? At vi sua seu sua sponte, id est nulla alia re concurrente, sese agere, [erre et déterminare quid est, nisi hoc, nihil habere non activum, seu nihil participare, quod ’cqî agere seque déterminare, hoc est, quod sibi ipsi sit contrarium. Quicquid enim cum alterius concursu sese agit, fert et déterminat, illud participat et ab activo et a passivo. Ab activo quidem, quatenus semet ipsum agit, fert, determinat ; a passivo, quatenus alio concurrente id facit, seu quatenus sine alterius concursu sese ferre et déterminare nequit 43), atque ita certa ratione, rempe quatenus ab alio aliquid accipit, ab altero fertur et déterminatur, ut adeo, si hic contradictio metuenda esset, illa esset in notione illa, qua aliquid ab alio esse percipitur. Sed non ost. Potest enim aliquid activum et passivum esse, sed diversa consideratione. Quemadmodum aliquis diverso respectu doctus et indoctus esse potest : doctus, quatenus ex. gr. Mathesin novit, indoctus, quatenus reliquas scientias ignorat. Hoc tamen evidens esse puto, multo simpliciorem esse conceptum 106 esse a se, quam roô’ esse ab alio. Qui enim conceptus nihil de suo opposito participat, ille sine dubio simplicior est illo, qui certa ratione etiam aliquid de suo opposito habet. Simplicissimus itaque est conceptus *aoû esse a se, quia ’cqî agere seu sese de— 4 ~£2) Magna dubitatio est, an nos a nobis, et an non potins a speciebus impressis, id est, ab externo ad volendum déterminemur. Deinde etsi experimentum aliquod haberem déterminationis spontaneae, non tamen ideo ejus naturam intelligo, nisi confuse, ut albedinis. Et etsi satis ipsam intelligerem, nondum tamen demonstratum haberem, dari posse maximam —spontaneita tem, seu Ens se déterminans ad omnia, quemadmodum cognita velocitatis natura, non inde probatum habemus, dari posse maximam velocitatem.

43) Idem est de velocissimo, nam summa velocitas est, quae nullo modo de quiete participat, sed ab ea maxime recedit, neque quicquam fingi potest, cujus respectu quiescere aut tardius ire intelligatur. Quemadmodum ergo non sequitur, velocitatem summam esse possibilem, ita nec sequitur, actum purum seu summam spontaneitatem esse possibilem. 16