Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/250

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

236 lëdbarb au ficibnig.

praeferendum est ei, quod nihil in re ponit. Perfectissimum simpliciter et optimum simpliciter mihi non est, quod est cum ratione optabilissimum, sed quod ita est ens, ut plane recedat a non ente, seu ut nihil non entis participet, seu etiam ut omnia in re ponat. Quid autem per eus omnia in re ponens, seu omnino reoedens a non ente, seu nibil non entis participans intelligam, jam oonahor explicare.

Et quidem ad probandum, ens simpliciter perfectissimum, quale descripsi, non involvere contradictionem, duo perlicienda mihi sunt. ’Primo dandus est conceptus alicujus rei tam simplex tamque plane ex pluribus conceptibus sese invicem tollentibus non compositus, ut illum nullo modo contradictionem involverç ipsemet fateri neoesse habeas. Deinde demonstrandum in conceptu illo, quem dabo, etiamsi sit simplicissimus, nihil tamen realitatis non rontincri, seu rem illam, cujus est isle conoeptus, continere quicquid est realitatis vel actualis vel possibilis 20). Haec duo si obtinuero et perfeoero, illud mihi concedas necesse est, ens’illud simpliciter perfectissimum, quod Deum voco, existere. Plura enim a me non exegisti, quam ut probem, existentiam esse perfectionem, et ens perfectissimum non involvere contradictionem. Quaeritur ergo primo :

Quid et quale, seu de quo génére sit illud ens, quod simpliciter perfectissimum voco ?

Quicquid de rebus ipsis scio aut cognosco, boc.vi notionum seu coneeptuum, quos de rebus istis~ habeo, me cognosoere jam supra dixi. llaque cum omne id, quod realem et positivum conceptum involvit, esse ens judicem, distinguendi sunt hi conoeptus mei, et in oertas classes certaque généra rédigendi. ltaque quicquid concipio, illud vel respectum involvit ad aliquid, in quo exislat, in quo susœntetur, quodque affieiat : vel nullum respectum involvens ad aliud, quod afficiat, et in quo sustentetur, per se existit. lllud attributum, hoc substantiam voco. Ex. gr. extensio in longum, latum et profundum, omniaque illa, quae ex extensione lluunt, ut sunt divisibilitas in partes, partium figura, situs, motus, et si quae sunt bis similia, non cogitantur sine re extensa, in qua tanquam in sustentaculo aliquo existant quamque afficiant (Nihili enim nulla cogitantur attributa), ipsa vero res 26) Quicquid omnes continet realitates, id omnia continet attributa sive proprietates trianguli, circuli, mentis, etc. id enim supra appellavimus realitates.