Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/25

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

contra sublato spalio manet corpus. Praeterea ex hac corporis ac forroae substantialis nolione non soluni spes est, posse paullatim in essentiam corporum penetrari, de quo scholastici desperare nos jubent, sed et evidenter ac malhemalice demonstrari potest necessitas motoris incorporei. Cum enim corpus nihil aliud sit, quam materia et figura, et vero nee ex materia nee figura intelligi possit causa motus, necesse est, causam motus esse extra corpus. Cumque extra corpus nihil sit cogitabile praeter ens cogitans seu meutern, erii mens causa motus. Mens autem univcrsi rectrix est Deus. Sin vero admittimus in corporibus, nescio quas formas substantiales incorporeas ac quasi spirituales, quarum ope corpus ipsum se movere possit, quarum ope lapis tendat deorsum, ignis sursum, plantae crescant, animalia curränt sponte sua, nullo extra se incorporeo impulsore: praecludcmus ipsi nobis demonstrandi Dei viam aptissimam, ac ruet praeclarum illud theorema Aristotelis: quicquid movclur, habet causam motus extra se, cujus scalis ipse quoque ad primum motorem enixus est. Sed quo fcror? quid haec ad Te, clarissimc Vir, qui semper ea retitudine judicii usus es, ut ncc res a recentioribus inventas repudiares, nee tarnen terminos vetenim innoxios et si recte explicentur, aptissimos in exilium pelli aequo animo ferres? Impulit me, provexitque longius, nee sentientem, Anglicae societatis mentio. Ego vero tuam de bis Omnibus sententiam discere malim. Francof. 6 Cat Octobr. 1668.[1]


IV.

Jac. Thomasius an Leibniz.

Ignosces mihi, Vir amplissime, fautor atque amice honoratissime , si brevius ad tuas rescribo fortasse quam velles. Nosti nundinarum occupationes. Hae patere me Tibi excusont. De Scioppio plane effecisti, ut nesciam, magisne tuam mirer humanitatem, an herois Boineburgi summam in hominem ignotum προθυμίαν. Ego vero ne abuti hac videar, non ad Francofurtenses vemas usque, sed Januarias nostras nundinas usum ejus libri mihi circumscripsi. Tu modo cura, ut eo tempore certum habeani hominem, cui credam.

  1. Das Datum dieses Briefes ist nach dem des folgenden zu schließen, unrichtig. Der vorstehende Brief muß früher geschrieben sein.