Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/244

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

230 @dbarb au Såcibnig.

2. Ais, perfectum ah ente non differre, nisi ratione : dicendum ergo erat, quanam ratio’ne differret ?

Ad quaestionem ipsemet satis bene respondes. tl. Nisi id v’eIis ex tua ratiocinatione colligi hoc modo : Quod praestat, › id est perfectius ; praestat autem esse, quam non esse ; ergo esse est perfectius.

Omnino recte colligis.

4. Sed vellem scire, quid hoc sit dicere : praestat ? Illud clarum esse putabam. Sed si id non fuit, mens mea jam clara erit ex iis, quae de bono, meliori, optimo, de perfecto, perfectiori, perfectissimo modo disserui.

5. An, quod melius seu gratius est ?

Omnino, quod est melius, sumpta hac voce in eo sensu, quo bonum

aliquid in se et sua natura dicitur, Quod quid sit, jam explicui. Quod est gratius ? Minime. Nam gratum esse pertinet ad illud bonorum genus, quod ratione alterius tale dicitur, quodque huc non pertinere dixi. 6. Sed tune concedo, quod dixisti, de illis tantum quorum existentiam alia bona comitantur, quidam enim tot malis obruuntur, ut non esse malint, quam sie esse. Non ergo esse, sed bene esse, perfectio erit, hoc quidem scnsu. Hoc totum non est contra me. Mihi enim melius esse non idem est, quod esse gratius, sed quod babet plus realitatis, quam alterum, seu, quod magis a non ente, quam alterum recedit. Illud tantum ex occasione hic moneo, qui non existere, quam existere malint, his existentiam ingratam non esse, sed non existentiam, quam in se agnoscunt. Hoc est, quoniam intelligunt, illam entitatem, illud positivum et reale, quod habent, tam tenue esse, tam modieum, tamque exiguum, ut multo plus de non ente, quam ente participetlït), ideo nialunt illud, quicquid habent entitatis, amittere, quam illud tot imperfectionibus, id est, non entibus admixtum possidere. Ceterum si perl’ectiones“), id est, entitates illae, quibus se destitutos adhuc agnoscunt, et quas vebementer desidevant, ipsis contingerent, nemo

iii) lmo non tam privatio quarundam realitatum, quam positio realitatum ingratarum, rempe dolorum, ejus rei causa est. M) Metaphysico ille scnsu perfectionis plus est perfectionis in dolente quam in homine neque dolente, neque gaudente, sed stupente aut indüferente. 7