Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/243

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@dbatb au Sšeibnig. 229

Melius et perfectius idem hic est, ~ quod plus realitatis habere ; quod quid sit, jam explicatum est ; Optimum et perfectissimum, quicquid omnes realitates habet, idque vel in oerto génére rerum, vel simplieiter : quod itidem, quomodo se habeat, diotum jam est“). Bonum ratione alterius dicitur, quod alteri est conveniens, aut saltem ita videtur. Tale est, quod est vel gratum, vel cum ratione optabile, vel utile, vel quocumque demum modo alterum alteri oongruens aut commodum dici aut fingi potest. -Quae aooeptio a priori illa toto coelo differt. atque huc plane non pertinet. Quis enim negaret, multa existere, quae aliis non sunt convenientia, hoc est, neque grata neque cum ratione optabilia, neque utifia etiam, vel alio modo commoda aut congruentia, quae tamen sunt vera entia. Ergo cum omne ens bonum dicitur, sumitur vocahulum boni priori sensu. Nam in posteriori acceptione multa entia sunt non bona, quatenus scilicet alia aliis non sunt eonvenientia. Quaeritur jam, an existentia sit perfectio ? Omnino. Primolexistentia possibilis est perfectio, quia ab ente possibili non differt 12). Deinde existentia actualis est perfectio, quia ab ente actuali etiam non difl’ert. Denique existentia actualis perfectior est possibili, quia ens actuale perfectius est possibili : quae omnia jam sunt explicata. Postquam sententiam meam ita exposui, ad ea, quae in contrarium allata à Te sunt, jam respondere conabor. Et ne quid hac in parte praetermittam, omnia, quae dicis, verbotenus citabo.

1. Ad probandum, existentiam esse perflectionem, definiendum erat, quid sit perfectio : quod, ni fallor, ne nune quidem praestitisti.

At ego mihi id abunde praestitisse videor, dicendo, me perfeetum ab ente non distinguère, et quae sequuntur. Ergo cum ens esse diceham, quod est positivum et reale, idem dieebam esse perfectum. Sed quicquid sit, si obscurior fortasse fui, quam par erat, nune mentem meam satis dilucide me explicasse arbitror.

H) lmo non est satis explicatum, quomodo intelligi possit, omnes realitates in unum subjectum conjungi.

12) Quando de existentia loquor, loquor de actuali ; opponitur enim essentiae, seu possibilitati existendi.

u

I