Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/242

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

228 @dbarb au Qclimig.

quid nullo modo de non ente participat. Quod quale dsit, et an contradictionem involvat, nunc investigamus.

Perl’ cetum ab ente non distingu idixi, nisi sola ratione. Quod ila explico. Quicquid aliquid in re ponit seu quicquid aut existit, aut existere potest, ens dicitnr. Idem etiam dicitur perfectum. Nam si quaeras, quid sit ens ? respondeo, quod aliquid in re ponit : quid perl’ectum9)“ ? itidem quicquid aliquid in re ponit. Distinctio autem rationis, quam hic esse dico, in eo posita est, quod, dum ens concipio, illud concipio aut concipere saltem possum, nulla habita ratione ejus oppositi, quod est non ens 9) : intelligendo scilicet ens illud dici, quicquid aliquid in re Ponit, seu quod est positivum et reale : seu quod existit aut existere saltem potest, nullo habito respectu ad non ens, seu ad id, quod neque existit neque existere potest. Quando autem idem ens concipio ut perfectum, concipio illud quodam modo cum respectu ad oppositum ejus, quod estonon ens, comparando scilicet illud quod existit aut existere potest, cum eo quod neque existit neque existere potest, illudque huic praefero. Atque bac ratione omne ens dico perfectum ; non ens vero non perfectum. Itaque nunc patere puto, quo pacto ens et perfectum, cum re idem sint, cogitatione tamen distinguantur, et quaenam sit distinclio illa rationis, quam hic esse dixi.

Bonum dicitur dupliciter, vel in se et sua natura, vel ratione alterius. Prior acceptio est hujus loci, posœrior non item. Bonum in se et sua natura a perfecto non difl’ert, ne cogitatione quidem 10). Ergo quae de perfecto dixi, cadem de bono dicta sunto : intelligendo scilicet, quemadmodum omne ens est perfectum, et omne perfectum ens, ita etiam omne ens esse bonum, et omne bonum ens. Sed quemadmodum ens et perfectum cogitatione aliquo modo dislinguuntur, qualenus scilicet ens comparando cum ejus opposito non ente, et intelligendo ens aliquid in re ponere, contraque non ens nihil in re ponere, bac ratione ens perfectum esse dico, non ens vero non perfectum ; .ita eodem prorsus modo ens bonum dico, non ens vero non bonum. 8) Satius videtur dicere, perfectionem esse gradum realitatis seu essentiae ; uti intensio est gradus qualitatis, etpotentia gradus actionis. 9) Conciliari facile hoc potest cum mea explicatione, dum scilicet Ens vel res est absolutum, perfecti notio est comparativa cum non ente, aut minori eme, quod non enti magis accedit.

10) Bonum metaphysice sumtum, et perfectum, idem.