Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/239

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@dbarb au ïeilmig. 225

persuasum habeam, illas rationes, quibus Cartesius ’Deum existere probavit, cuivis demonstrationi Mathematicae acquiparandas 1) omnique exceptione majores esse, nulla mibi opéra gravis eril., qua et Cartesii sententiam, sicubi obscurior videatur, explicare, et ad ea, quae in contrarium afferuntur, respondere possim.

Epistola Tua tres habet partes. Prima in antecessum quaedam monet, secunda continet responsionem ad ea, quae pro tuenda demonstratione Cartesiana adduxi, et tertia denique eorum, quae in argumento Tuo, .quod in locum Cartesianae demonstrationis substituis, desideraÿi, ventilationem exbibet. De singulis agam. Incipiam autem a secundo. Nam quid de primo sentiendum sit, postea videbitur.

Jn argumento Cartesiano dubia Tibi visa fuit. et adhuc videtur et major et minor prosyllogismi. Majorem ostensam fore dicis, quando ostensum erit, existentiam esse perfectionem ; minorem vero quando osœnsum erit, —Ens continens omnes perfectiones non `implicare contradictionem. Tale enim ens nihil prohibebit appellari Deum. Putabam satis recte utrumque me expedivisse. Sed quoniam res Tibi adbuc dubia videtur, opéram dabo, ut menœm meam tam dilucide explicem, ut nihil bac in parte desiderari amplius possit. Quaeritur ilaque primo : An el qua ralione existentia sit perfectio ? Ais, ad probandum, existentiam esse perfectionem, définiendum fuisse, quid sit perfectio, quod ne nunc quidem me praestitisse putas. °

Al. ego satis aperte mibi déclarasse videor, quid nomine perfectionis inœlligerem. Perfectiï) vocabulum me non aliter accipere dicebam (haec verba mea sunt)’ ac omnes in universum Philosophi, qui periectum ab ente non distinguunt nisi sola ratione. Ens enim el. positivum opponitur non enti. Et quoniam ens verum et realem conceptum involvit, quem non ensnon habet, praestatque aliquid esse, quam nihil esse, ideo omne ens dicitur perfectum. In quo omnes conveniunt.

Cum dico, perfectum ab ente non differre nisi sola ratione, iiieendum esse ais, quanam ratione differat. Et postquam responsionem col|) lmo supplendum in ea est potissimum, quod etiam demonslrationi Sûholasticorum simili deest demonstrandum, scilicet quod non implicet. 2) Perfectio mibi est quantitas seu gradus realitatis. 15