Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/231

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@dbarb au îeibnig. 217

Iiter distingui. Nam etiam essentia possibilis ah essentia actuali réalitér difl’ert. Inde tamen non sequitur, essentiam ab existentia diiferre, non magis, quam homo idem a se ipso. Uno verbo : essentia possibilis et existentia possibilis, essentia actualis et existentia actualis nullo modo inter se differunt, non magis quam cssentia possibilis ab essentia possibili, hoc est, a se ipsa, et essentia actualis ab essentia actuali, hoc est, a se ipsa. Quantum ad potentiam et actum, vide quaeso (quod tamen pace T. C. iixerim) quantum contraria sententia ad véritatem videatur esse propensior. Potentia enim et actus réalitér inter se diiferunt, neque dici potest, potentiam, quae nondum existit, eandem esse cum actu suo, qui itidem nondum existit : ut nec potentiam, quae jam existit, eandem esse cum actu suo, qui etiam existitf At essentia, quae nondum est, ab existentia possibili, et existentia, quae actu est, ab existentia actuali non diifert. Haec autem quamvis ita sint, non tamen existentia velut quaedam essentiae portio et species eonxzipi debet. Est enim essentia possibilis ipsa existentia possibilis, non quaedam ejus portio et species. Eadem lratio est essentiae actualis, quae est ipsa existentia actualis, non portio ejus aut species.

Confero me ad minorem. Bequirebat T. C. secundo loco, ut ostenderem, ideam entis summe perfecti non involvere contradictionem. Aequissimum est postulatum, ideoque morem geram. Non possunt contradictionem involvere nisi duo eonceptus inter se conjuncti, quorum unus alterum tollit. Hoc enim est, contradictionem involvere, quando uno conceptu destruitur, quod altero ponitur. Contradictio enim semper est inter duos eonceptus diverses, seu qui ex natura rei conjungi non possunt. lta contradictionem involvit idea quadrati trilateri : quae composita ex idea quadrati, et ex idea trianguli. Quando itaque ab una parte clare et distincte percipio quadrilaterum, quale etiam est quadratum, ab altéra triangulum, manifeste intelligo, quadrilaterum non esse trilaterum, et contra ; adeoque quadratum trilaterum contradictionem involvere recte affirme. Videbimus jam, an talem contradictionem involvat idea entis summe perfecti. Ens et perfectum a se invicem non differunt, ut supra ostensum est. ldcoque eus summe perfectum idem est quod est purum, seu quod nullo modo est non ens. ltaque ens non magis contradicit summe perfecto, quam ens enti. Ens enim summe perfectum vere et absolute est ens ; ens autem imperfectum certe modo est non ens. Ex. gr. intelligamus, nos qui sumus res cogitanws, intelligere et velle, sed imperfecte. Multa enim plane non intelligimus, et pauca ea, quae intelligimus, ita perfecte tamen non intelli-