Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/226

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

2122¢ibni¿ unb lãdlparb.

grave non est, Virum Amplissimum quam amicissime meo nominesaluta, fzweque etc..

Rinlelii d. 29. Martii 1677.

II.

Colloquium cum Dno. Eccardo Professore Rintelensi Gartesiano, praesente Dni. Abbatis Molani fratre. ’ ' Hanoverae 5 April. 1677.

Mane sermo primum fuit de Hobbio, quem dicebam de re morali salis éléganter scripsisse ; pessime de Geometria, quanquam ipse dixeril. cuidam amico meo, omnium scriptorum suorum optima esse géometrica, tanlum scilicet opinio hominis privata de se ipso ab aliorum judicio distare potest. Inde ad Carlesium delatus est sermo ; cumque quaereret a me Molani l’ral.er, quibusnam in rebus oplime Cartesium scripsisse putarem, respondi : in physicis. Ille : Carœsio ipsi videri potissima suorum scriptorum esse Metaphysica. Ego : vereri me, ne idem Carlesio hac in re acciderit, quod supra Hobbio accidisse dixeram. Cum quaereretur, quid contra Cartesiuna ` Metaphysica haberem, dixi, mihi cum alia, mm ejus demonstrationem existentiae Dei non satisfacere. Hujus defensionem Dn. Eccardus in se recepit, rogavitque, ut dicerem, quid in ea desiderarem. Addidit, Cartesium cum multis egregiis viris hac de re per Iiteras contulisse, neque ab ullo eorum fuisse convictum. Ego : non videri mihi semper salis fecisse. Ille : quanam in re ? Ego : ut hoc passat, resumendum esse Carlesii argumentum, quod huc redeat : Deus est Ens perfectissimum ; de Entis perfectissimi conceptu est exisœntia {quippe quae esl. ex perfectionum’ numero). Ergo Deus existit. Mihi vero videri hoc argumenlum reddi posse compendiosius, sublala perfectionum mentione, si scilicel. sic argumentemur. Ens, de cujus essentia est existentia, necessario exislll.. Deus esl. Ens, de cujus essentia esl. existentia. Ergo Deus necessario existil.. Ille : probandam esse minorem, quod scilicet de essentia Dei sit existentia ; eam vero ex eo probari, quod sil. Ens perfeclissimum. Ego : minorem non opus habere probatione, posito quod haec sit. Dei définitio : esse Ens a se, seu quod existentiam suam a se ipso, rempe a sua essentia, habeat. Definitiones enim probari, non est necesse, ’ praeterquam quod haec définitio etiam aliis, ut Thomae et 7'