Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/212

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

198 Qcibniå an Gïonring. r

enim Tibi, si bene memini, me credere in illis extare mullas praeclaras demonstrationes metaphysicas, dignas quae a barbarie et confusione purgarentur. Nec poteram hoc dicere nisi credj vellem legisse. Et legi vero, immodératius etiam et cupidius quam praeceptores mei probabant, cum primum in Academiis philosophiae opéram darem. Quin imo verebantur illi ne nimis adhaerescerem ad haec saxa. Vidisses me de principio individuationis, de compositione continui, de concursu Dei singularia quaedam et ut tune etiam aliis videbatur profunda commentantem, nec posœa unquam haec studia degustasse poenituit. Non ausim Tibi assentiri, cum Cartesium simulato propugnasse putas existentiam Dei et animae immortalitatem, nec video unde id conjeceris. Arguments ejus non sunt sophistica, sed imperfecta, id est supponunt aliqua nondum ab ipso demonstrata, vera tamen et demonstrabilia, quanquam ex ejus principiis facile demonstrari non potuerint. lllud tamen certum est, pleraque ejus Metaphysica jam reperiri partim in Platonc et Aristotele, partim et in Scholasticis. Bintelensem illum, amicum meum, de Deo atque anima optime sentire hactenus credidi, nec habeo cur mutem sententiam. ltaque nolim animo tuo sedere eam opinionem quam ex falsis narrationibus aliorum de viro bono atque erudito hausisse videris. An sit in brutis substantia quaedam incorporea, quam vocant animam sentientem, indagari debet experimentis, est enim res facti. Certum est tamen, ni fallor, Deum potuisse creare machinam quandam animali similem omnesque functiones aut certe plerasque quas in brutis videmus sine sensu peragencem. Contra quod in brutis sit anima sentiens, etiam pro certo asseri non potest, nisi aiïerantur phaenomena per machinam inexplicabilia. Certe si mihi detur simia, insidiosorum Iudat quae bella latronum sive Iudum scaccorum, et quidem contra hominem et cum successu, cogar fateri aliquid intus esse machina majus. Sed et ab eo tempore incipiam fieri Pythagoricus et cum Porphyrio esum animalium et tyrannidem quam in ea exercent homines, damnabo. Sed et animabus eorum de loco prospiciam post mortem, neque enim ulla substantia incorporea destrui potest. Sed de his tandem satis nunc quidem. Fui autem in his prolixior tum ut me purgarem apud Te a suspicione temerariae proclivilatis in opiniones ineptas, novitate blandientes, tum ut experirer an à Te, tanti ingenii judiciique viro, aliquid contra dici possit. Mihi contingit quod omnibus illis qui medii esse volunt, ut utrique pugnantium in adversarium nimis propensus videar. Certe quoties cum Cartesianis res est, Arislotelem extollo, ubi meretur, et veteris philosophiao Apologiam in-