9¢iimi5 an (Soaring. 193
XIV.
Qeibnig au (Soaring..
Literas tuas accepi semper optatas, modo Tibi tam eas scribere per valetudinem ac negotia commodum, quam mihi légère gratum esset. Maximam in paucis verbis rerum vim pressisti, conabor tamen respondere etiam paucis, quantum res patietur. Stenonium Episcopum doleo nunc a physio-Iogicis studiis.averti ad theologica vel ideo quia in his facilius quam in illis habebit parem. Si quando ad Baluzium scribere lubebit, literas tuas curabo diligenter. Capucinica scripta qualia hic certe prodeunt vix tanti habentur ut quaerat quispiam quo sint loco et quousque provecta. Quaeram tamen ab ipso Stenonio data occasione, in quo styli modestiam recte laudas. Titiopolin comperi esse urbem lsauriae, sedem olim Episcopalem Archiepiscopo Seleuciae suhditam ; ita habet in Lexico Géographieo Ferrarius ex actis opinor Conciliorum, qui addit et TitopoIin appellari. Stenonius sese Episcopum Titiopolitanum et Vicarium Apostolicum appellat. Quid de Capucinica controversia sentiat, aliquando ex eo quaeram.
Respirationis usum et quomodo tam sit necessaria ad vitam, nondum satis explicatum puto. Hespirationem esse causam motus cordis, nemo dicet qui vivorum animalium anatomiam attente viderit. Etiamsi vero cor ob calocem saliat, quemadmodum experimento constat, non tamen apparet unde calor in animali, et quomodo conservetur atque agat. Nam calorem a motu sanguinis atque cordis rursus derivare, esset circulum committere. Videtur 0130 res reditura ad quandam fermentationem sive reactionem atque conflictum, quem quidam oriri putant ex permistione sanguinis veteris et chyli novi. De quo sententiam tuam desideraveram potius quam de quaestione an motus cordis sit a respiratione, quam non moveram, quanquam illud quaerendum restet an aer in pulmonibus aliquid sanguini conférat, an vero tantum calorem alat, quemadmodum furni chymici respiraculo indigent. Venio ad ea quae de analysi ac demonstratione regeris. Putas me nova plane paradoxe circa banc rem aiferre, et dubitas aliquando an serio scribam. Ego vero non nisi ea dixi quae multorum annorum experientia mearumque et alienarum ratiocinationum exemplis tandem in hac re collegi, prorsus congruentia illis quae quotidie faciunt homines, etsi ipsi non semper se facere animadvertant, efficacia etiam ad inveniendum atque judicandum, ’ 13