Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/206

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

192 (Soaring au flcilmig.

Specimina tua Mathematica ne invideas, rogo, publicae luci : oumprimis tuam circuli quadraturãm avide desidero. Singularia quaedam non probabililer tantum posse fieri sed certo, et quidem per demonstrationem affirmantem, negantem, ostensivam et indirectam, hand arbitror abs te negari. De omnibus singularibus ego neutiquam id asserui : ut neo vera fuerit assertio de omnibus universalibus. Quod ~adfers pro analysi Mathematicorum, reapse novum est commentum tuum. Mihi res fuit cum Mathematiois priscis, qui tuum illud non habent. Omnia axiomata esse demonstrabilia, novum plancest pronunciatum. Mea assertio stat firmis subnixa fundamentis et ab omni aevo hactenus fuit probata. Tuam ipse destruis dum ais : Omn es propositiones certae demonstrari possunt praeter identicas et empiricas. Jungium laudavi qua parte laudem visus est meruisse : alibi probavi quam et ille aberravérit. De Metaphysicis demonstrationibus Scholasticorum non dubito benignius te fuisse judicaturum, si legisses. Spinosae librum quem significas non vidi. Legi ipsum Cartesium. Et visus ille mihi est non serio propugnare sive Animae immorlalitatem sive existentiam Dei, quia non potuit non agnosoere suorum argumentorum imbecillitatem. Utinam non eodem animo sint et Cartesianorum alii, interque eos ille quem memoras Rinteliensis, mechanicus scilioet animae sensitivae demonstratorl Fursteneri liber mihi hactenus visus non est, etsi passim ego ejus auotor fuerim oreditus. Quam ego longe absim ab illis sententiis, poterit ostendere vel unus meus liber de Paoe civili, cumprimis parte sui ultima. Enimvero arbitror, sententias illas nasci perquam intempestive, in ruinam corporis communis lmperii, et subsequentem servitutem singularium Ordinum. Ubi legerim librum ipsum, rectius potero censuram instituere. Mea de Finibus culpa eorum qui sumptus promiserunt jacent. Forte quia tota lmperii respublica propérat ad suum finem. Et vero non est quod mea tu desideres, in tanto numero eorum qui lmperii extrema desidevant. ` De eonatibus Capucini jam pridem nibil et ego accepi : quauquam sourrilem titulum novi libri non dubitavérit nebulo, simulac Colonia rediit, huc illuc mittere. Mihi certum est ut illi in eomoedia, stare et areere seelus. Valetudine utor minus prospera : °itaque nova multa, aut veterum plenam elaborationem non audeo aggredi. Non patiar tamen aliquid priscae diligentiae in me desiderari. Vale autem Tu rectius, roi Amice, et dum vales porge progredi etc.