Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/198

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

7

184 Cïonriug au Qcilmig.

fuerit, non poterit non graviter labi. A plurimis autem bac parte peccari certum est. Velim abs te expendi, quae de illustrando Patbologico studio disserui in Epistola praefixa Observationibus Salmuthi, quae Operi quoque Epistolico quod Serenissimi Principis nomini consecravi est inserta. Quod si non graveris quoque cum cura légère quae ultimae éditioni meorum Hermeticorum praemisi, possis simul accipere meam de Cartesianis pariter Anglicanisque Philosophiae excolendae conatibus sentehtiam a tua non sane multum diversam. Unum hoc peto nunc mihi credi : me hactenus justo studio nostri temporis scripta omnia èμ.-rretptxå quae nancisci potui trivisse, iis vero confirmatum me potins in amplexanda veteri Aristotelica doctrina quam permotum ab ea deserenda. Caeterum ipsam Experientiae et Apodicticae metbodum existimo nondum esse a quoquam periecte traditam. De bac quid sentiam, poteris, si libet, capere ex Epistola ad Frolingium in Viotti librum de Demonstratione, quae itidem in Øpere Epistolico habetur. Quod sinegolia fuissent passa, pridem utrumque argumentum singulari opereillustrassem : jam enim quae isthuc faciunt haud pauca congessi. Sed ut hactenus pene nunquam fui, ita nec jam sum meus. lstbaec igitur curatio videtur aliis relinquenda.

Puteanea non reperiri in Bibliotbeca Principis doleo. Forte tamen possint etiamnum ex Gallia curari, donec tertius liber de Finibus fuerit conficiendus. Quod si alia opéra me possis juvare, etiam illud utile fuerit commodo publico. Vale ac peljge favere etc. Helmstadii `

8 Septembr.

I 677.

i.

xn.

Qeiimig au (Soaring.

Expeclabam responsum à Justello, quod Tihi mitterem, sed nondum advenit ; ideo turn ut tempore uterer, cujus occasione tibi multos adhuc annos publicae rei ac literis profuturos precor, tum ut remitterem quae communicasti, diutius scriptionem differre nolui.

Stenonius Episcopi Titiopolitani et Vicarii Apostolici titulo jam dudum ad nos appulil. Titiopolin vel Tilopolin lsnuriae urhem esse vel fuisse ajunt.