178 îeilmig au lãnnriag.
ac miror. Scripseram in illis et accepisse me Tuas, et mirifice gavisum quod TE mei adhuc meminisse intelligerem. Sed et gratias agebam de transmissis literis ’Cl’“Î Justelli et obsequia mea studiaque qualiacunque elïectu, certe voluntatc amplissima, TIBI deferebam. Significavi etiam me libellum Tuum, de pace Religionis obtentu non violanda, obtulisse Ser“’° Principi nostro, cui ille gratus fuit : cademque occasione intellexisse me non illubenter accepturum Principem, quicquid ei contra Capucines mittes. Haec erat literarum mearum summa, quas non ante scribere potueram quam ubi Principi ex Holsatia reduci loqui licuit. Adjeceram nonnulla, ex quibus intelligere posses virtutem tuam atque consummatam eruditionem a me coli. Ilortabar etiam, ut quicquid in schedis tuis elaboratum superest, publico bono quamprimum producere ne gravareris. Neque enim dubito quin multas praeclaras méditationes in omni eruditionis génére habeas, quas nondum nobiscum communicasti. Ea occasione rogavi, ut frui nos patiare etiam illis tuis lucubrationibus, quae ad naturalem scientiam et sanitatem tuendam atque restituendam pertinent. Neque enim fieri potest, quin Tu, qua es ingenii vi, multa in eo génére praeelara excogitaveris, et longe annorum spatio observaveris, quae non perire interest reipublicae.
Haec erant quae fere ad TE tune scripseram, quibus nunc quae adjiciam vix habco. lntellexi tantum Lugduni Gallorum prodiisse libellum Jacobi Spondii Medici, cui titulus est : Ignotorum atque obscurorum Deorum arae. Multae in eo inscriptiones veteres apud alios non extantes. Autor in itineribus suis per ltaliam et Graeciam ad tria millia Latinorum, et sexcentas graccas a se collectas ait, quas suo tempore producet. De Bepubliea quae scribi possint vix habemus, in tanta rerum omnium perturbatione, necdum enim apparet quis futurus sit exitus. Progressus bine Gallorum, illinc Danorum pacem magis magisque difficilem reddunt. Batavis voluntas optima, sed quae ad extremum suffieere tot oneribus non possit. ltaque si, ut quidam ajunt, ego vero vix credo, Gallus Burgundiae Comitatum reddere et in Belgio iis tantum quae finibus suis imminent contentus esse vult (nam Lotbaringiam et Siciliam ne retinere quidem velle professus est), putem ambabus manibus arripiendam pacem, praesertim cum metuendum s ?t ne Hungarici motus Cacsareum militém à Rheno avocent. Noviomagi ailhuc litigatur, et credo Iitigabitur de.lure Prineipum mittendi legatos, qui ab Electoralibus non distinguantur, qua de re Tuam sententiam audire optarem. Vale favêque etc.
¢uï :: iï.1