Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/188

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

174 ficibnig an Gaming.

Quid aliud ab llypothesi, quam brevitas claritasque omnibus phaenomenis satisfaoiens desiderari potest ? Causas naturales alias quam probabilissimas quaerere temerarium est, quamdiu nondum totam naturarn inspeximus. Si me Automatopoeus ad horologium a se confectum adducat, jubeatque ut divinem constructionem, potero fortasse constructionem exhibere, quae idem praestet quod horologium monstratum, quia cadem phaenomena pluribus modis produci possunt : ipsum praecise modum quo Artifex usus est, n isi dissoluto opere définire non possum. Si qua tamen hypothesis non tantum experimentis praesentihus satisfaciat, sed et prophetiam quandam non fallentem praebeat de futuris, ei valde fidendum est.

Empiricorum, ut Tu vocas, Vir Amplissime, nostri temporis industria multa egregia, Aristoteli ignota, sunt stabilita : motus terrae, gravitas aëris, pendulorum admirabilis regularitas, vis Elateris, productio metallorum artificialis, reactiones chemicae, et ab iis pendens tota méthodus medendi, nam haotenus méthodus medendi fuit pene nulla, paucis demtis. Quaesivi aliquoties a doctis medicis, qui fièret quod inventa sanguinis circulatione, tot novis vasis, constituta alia plane corporis oeconomia, deprehensis prorsus novis morborum causis, méthodus tamen medendi vetus’retineatur. Hi mihi fassi sunt, medicinam quam haotenus fecerint, quatenus usum fructumque habuerit, fuisse totam Empiricam, non pendentem a causarum contemplatione, sed experientia, unde nunc quoque mutata de causis sententia remedia priora retineri. Fuit ergo haotenus omnis pene nosrta Medicina Empirica. Utinam si aliter sentis, Vir Amplissime, meliora nos edoccasl non posses de humano génére melius mereri. Aphorismi llippocratis non sunt theoremata deducta ex causis, sed observationes factae per experimenta seu inductionem. Unde ne nunc quidem extitit, qui eorum causas se reddidisse jaotare possit. Non dubito in Veterum medicina plurimum bonae frugis latere, sed quis exuit, quis in scientiae formam redegit ? Anglis profecto ars demonstrandi non est adimenda. Ars demonstrandi tota consistit in duobus, arte définie ndi et arte combinatoria. Est enim Demonstratio nil nisi catena définitionum. Arte définiendi nescio an a multis retro seculis, Aristotele et lCtis veteribus et Jul. Caesare Scaligero et.laoobo Cujacio demtis, conférri Thomae Hobbesio quisquam possit. Idem tam multa praeclara theoremata mihi demonstrasse videtur, quam ipse Aristoteles, omnium lioet mortalium, si à Mathematicis et ICtis veteribus abieris, åwoôatxrtxuiraroç. À Gartesio quoque multa praeclare excogitata sunt, quae nulli Veterum in mentem venere. Naturalis hic