Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/186

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

172 ãouring au Scibnh.

infinitis experimentis indics false convinci, neque ex antiquo aevo quemquam praeter Democriti scholam tibi sulîragari. Quemadmodum vero tellus moveatur ex *tua sententia, et qnomodo ex ejus motu ’Oceani fiant reciprocationes, quia nondnm docuisti, nondum quoque inœlligo. -Ubi méditamenta tua prodieriut in lucem, aequum me experieris judicem. Quod si experimentis firmvis et justi numeri fueris instruotus, laudabo : sin, non potero. Nova quoque habent facilem imperiti vulgi assensum, sed brevi iterum evanescunt, et a veteris Philosophiae gnaris statim in ipsa janua rejiciuntur, interdum cum risu et quadam ignominia. Anglia hodie circa nova inventa perquam laboriosam sese yiraestat. Nec ego non plurimum delector illa industria empirica. Hactenus tamen omni illa èμaretplq pene nihil novi stabilitum vidi, et Aristotelica dogmata quam multa egregie confirmata : cum tamen boni illi Angli, pro imperitia veteris doctrinae, putaverint plane nova se docere et hactenus observata nemini. Adboc tantum non omnes illorum laborant årroôetxrtxfiç inscitia, vitio scientiis constituendis plurimum adversante, ne quid nunc dicam de ipsamet arte èμaretpiaç. Non dubito, ea in re rectius te tibi consulturum. Circa artem medicam noviter iactis experimentis quaedam solito felicius hodie doceri et agi posse, omnino et ipse tecum sentio. Quod si autem esses in veterum Medioorum libris versatus, agnosceres quamplura hodie ignorari antiquis cognita. Utrimque scilicet peccatur : oi ve.u›-cepifiovreç sola recentia et norunt et admirantur, votera quaevis superbe fastidiunt, suam inscitiam doctis prodentes : alii vetera sola amplexantur recentium incuriosi. Ego neutris accolo, sed vetera et nova soleo conjungere. Nostra haec aetas avidissima est solarum novitatum, ignara veterum, cum insolente fastu aliorum et sui stodila quadam cptàaoriq. Quod equidem plurimum doleo : quoniam quantum una parte crescunt, tantum altéra scientiae quaevis decrescunt. Non dubito, magno cum fructu et doctrinae augmento utramque Te viam calcaturum.

Ab Eminentissimo Electore Moguntino Consiliarii aliquod munus concessum tibi gratulor, praesertim quoniam hinc dignxitas quidem tibi accessit, studiis tamen nihil detractum. Deus porro faveat eximiis tuis institutis, Leibnizi. etc.

Raptim.

Helmstadii 1674

6

Ê Febr.