Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/183

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ficibnig au (Soaring. 169

universali recenti (quo id omne comprehendo, quod a tempore constitutaé hujus quam nunc retinemus Beipublicae, sive id ab Ottonibus sive à Carolo M. repétendum sit, ei placuit, ad quem spectavit summa potestas) standum sit Juri Romano, à Justiniano promulgato, testante ipso jure nostro hodierno scripto ac non scripto, id est Becessibus Imperii et usu judiciorum, ac =denique cessante Jura Romano standum sit Juri naturali (sed ei.tantum quod Grotius facultatem vel stricte dictum vocat, id est quod non tantum unius conscientiam astringît, sed.et alteri potestatem facit exigendi sive vi sive legis actione), haec, inquam, gradatio cum sit verissima ac ni fallor TIBI ipsi approbata, credo non improbabis consilium nostrum synthetico ordine a Juris Naturalis culmine per gradus descendendi. Illud enim verissimum est : Jus naturae exacte tradi posse, nulla iacta mentione Romani, non contra : Et Jus Bomanum exacte tradi posse, nulla facta mentione hodierni, non contra : Tradi, inquam, non tamen cognosci, prorsus ut universalia ex singularibus eruuntur ordine analytico, etsi sine iis sint tradenda synthetioo. Accedit quod Jus Bomanum fere non minus ac naturale per Europam pene universam commune habetur in privatorum controversiis, ne Anglia quidem, quod Judicia maritima attinet, excepta, ut mihi ab ipsis Anglis narrari memini. Sed quicquid sit de Magna Britannia, Dania, Suecia, Polonia, illud tamen extra controversiam est, per Germaniam, Galliam, Italiam, Hispaniam Juri Romano inhaereri, quousque mutatio non probatur. An hoc sit utile in illis sive Begnis sive Bebuspublicis, non dispumfaliam prorsus banc quaestionem esse non ignoras ; manet enim nihilominus quamdiu à Legislatoribus aliter non praecipitur, Jus Romanum, locali silente, obtinere, nisi tu quidem, Vir Amplissime, dissentis. Quae cum ita sint, et appareat Jus Germaniae quod usu fori servandum est plene constitui non posse, nisi naturali ac Romano praeformatis, sitque praeterea amplioris usushoc jus quod commune vocant, quam quod Germaniae proprium est ; merito à Jura, naturali ac Romano digerendis initium nobis sumendurn duximus. lleprehendimus autem in vastissima Legum Bomanarum sylva grandem JurisNaturalis matériem contineri, quantum sat `scio in nullo alio opere ab orbe condito, quod quidem extet, ac proinde credidimus cadem fere opéra Elelnenta Juris naturalis ac Digesta Bomani (etsi illa etiam séparatim daturi aimus) condi posse. ln Digestis autem Bomani Juris seu ejus quod extat Corporis Becóncinnatione ita versabimur, si Deus coeptis aspiravérit, lt primtlm nquicquid toto ejus complexu continetur, paucis quantum licet