166 Qonring au Ycibnig.
permittere ; itaque maxime attendenda esse illa Naturalis juris sive mandats sive vetita, horum autem numerum esse exiguum : quod reliquum autem apud nos est Juris Germanici civilis, illud mère esse positiÿum, adeoque sola utilitate sestimandum, et respectu naturalis juris hactenus duntaxat justum quia non est injustum ; esse tamen horum numerum altero longe majorem. Omnino vero etiam lecum facio, posse bunc laborem multum compondifieri, si leges non de singulis rebus scribantur, sed générales quasi regulae constituantur, perinde ut in artium méthodis fieri solet a praeclaris magistris. Sunt scilicet res singulares tantum, non’ infinitae : itaque nec legum numerus ita ampliandus. Per générales autem regulas, si recte sese habeant, quamplurima possunt définiri. Quam interprétandi Bomani Juris Digestorum rationem apud nos summo cum commodo instituit Joannes Eichelius noster, comparata sibi exacta Juris etiam Philosophia aut vera scientia.
Perquam postremo placet, quod ipsam quoque accuratam Naturalis Juris scientiam docere, consilium ceperis. Et vero longe praestantissima est baec Philosophia, a nemine tamen hactenus pro dignitate satis exculta. Qui sane hoc in génére fecerunt pretium opérae, illorum plerique non seorsim, ceu par erat, hoc egere, sed obiter inter quaestiones civilis Bomani aut Canonici Juris : quod videmus factitasse et Juris civilis interprètes, et Casuistas Theologos quos appellamus. Primus Grotius séparavit banc doctrinam et digessit in singulare corpus. Quem secutus est Pufendorfius, forte et Hobhius. ln omnibus autem juxta mecum desideraveris, quod non åmoöetxttxdïç suas sententias probaverint, contenti švöoåa proposuisse, et À0’ït×uÎç, cum vera scientia tamen non nisi demonstrationibus comparetur. Quod ah illis factum, non adeo multum miror, cum ab ipsomet Aristotele bac in re fuerit peccatum, non quidem imperitia Apodicticae artis, principiorum tamen moralium ignorantia quadam. Si tanti videbitur, poteris querelas meas hac super re elïusas discere ex epistola ad S. Rachelium illa quae Operis Epistolici est sexagesima prima. Nescio, an non et qui bodie manum huic operi hactenus admoverunt, in principiorum, ex quibus formandae demonstrationes fuerint, justa cognitione multum aberraverint. Vereor quoquo ut satis fuerint périti artis Apodicticac. Si nonnihil otii a negotiis impetravero, singularibus libellis agam utrumque. Malim tamen illam opéram tibi relinquere, et aliis oi ; ïóvo Xluopóv. Et vero laudo observatum abs te, quod inter principia illa omnino admitti debeat cum immortalitas humanae animae, tum providentia divina judiciumque bene et male gestorum. Etsi haud dixerium tecum, sufficere morali