Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/172

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

1.

fleiimig un (Soaring.

Tentanti hoc vadum favoris Tui multa de meque praelari non necessarium duco. Neque enim Germanorum quisquam est qualitércunque litœris tinctus, ut de exteris nihil dicam, qui Conringii nomen ignorel., bono historiae patriae civilisque prudentiae velut natum, ut laudes tuas apud alios praedicare supervacuum sit, apud TE ineptum. De me dicerelnihil, opinor, attinet, quando constat, générali aifeclu TE illis bene cupere, quorum voluntatem vides aliquo conatu tendere ad publicum honum. Ne tamen prorsus improvisus atque importunus adsim, en pararium quo majorem atque efficaciorem apud TE certe scio nec cogitare posse, .magnum nimirum illum Boineburgium cujus in me beneficia eo usque provecha sunt, ut mihi dudum visum sit nihil addere posse. Ille tamen incrementa semper nova invenit, ex quibus conciliationem favoris Tui nuncinter prima sestimo ; nam et hortatus me est ad scribendum et calculum apud TE sunm pollicitus. Sed ne omnino vacuae sint. liuerae, consilium peto, id est beneficium ante meritum ; sed lanti est ad TE scribere, qui hoc TIBI proprium ac perpetuum habes, gratis prodesse. °Nimirum de cogilatis nostris ad Jurisprudentiam pertinentibus aliquid fortasse, si modo digna sunt talia Doctorum Virorum sermonibus volvi, inaudiisti. Cujus vero potius judicium expectari debeat quam ejus Viri, qui magna contentione animi de ordinando Germaniae nostrae Jure cogitationem suscepit, multa invenit, plura correxit, certe vasta ac late fusa mente cuncta pervasit, de quibus œstimonium perhibent qui vulgo prostant libri Tui. Nimirum, si Te recte assequor, alia est quaestio, quid nunc de Jure sit respondendum, alia quomodo condendae Loges. lllud est prudentiae dicasticae, hoc nomotheticae. Porro ipsa prudentia dicastica duas rursum par les habet, scientiam et péritiam,