Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/162

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

148 Qcibuig 311 Øpiuoga.

Coroll. Res particulares nihil sunt nisi Dei attributorum aifectiones sive modi, quibus attributa Dei certo ac deœrminato modo exprimuntur. Hoc ait patere ex defin. 5. et prop. 15., sed non apparet quomodo hoc corollar. connectatur cum hac prop. 25. Certe Spinosa non est magnus demonstrandi artifex. Corollarium hoc ex supra dictis satis patet, sed verum est si sano sensu intelligatur, non quidem res esse talcs modos, sed modos concipiendi res particulares, esse modos déterminatos concipiendi attributa divina. Prop. 28. Quodeunque singulare sive quaevis res quae finitaest et déterminatam habet existentiam, non poœst existere nec ad opérandum determinari nisi ad existendum et opérandum déterminetur ab alia causa, quae etiam finita est et déterminatam habet existentiam, et haec iœrum ab alia, et sie in infinitum. Quia nihil déterminatum, finitum et certo tempore existens ex absoluta Dei essentia sequi potest. Ex bac opinione recœ expensa multa absurda sequuntur. Bevera enim res ex natura Dei hoc modo non sequentur. ipsum enim déterminans ab alia re iterum déterminatur, et sic in infinitum. Nullo modo ergo res déterminantur à Deo. Deus tantum absoiuta quaedam et généralia de suo contribuet. Bectihs dicendum, unum particulare non déterminari ab alio, progressu in infinitum ; alioqui enim revera semper manent indéterminata, utcunque progrediaris : sed potius omnia particularia déterminari à Deo. Nec posteriora priorum esse causam plenam, sed Deum potins posteriora creare ita ut connectantur prioribus secundum sapientiae regulas. Si dicimus priora et causas efficientes posteriorum, vicissim erunt posteriora quodammodo causae finales priorum, apud cos qui ponunt Deum secundum finem opérari.

Prop. 29. In rerum natura nullum datur contingens, sed omnia ex necessitaœ divinae naturae déterminata sunt ad certo modo existendum et opérandum. Demonstratio obscura et praerupta est, ducta per propositiones praecedentes praeruptas, obscuras et’ dubias. Res pendet a définitione contingentis quam nuspiam dedit. Ego cum aliis contingens sumo pro eo, cujus essentia non involvit existentiam. Hoc sensu res particulares erunt contingentes secundum ipsum Spinosam per prop. 24. Sed si contingens sumas more quorundam Scholasticorum, Aristoteli et aliis hominibus usuique vitae incognito, pro eo quod contingit, sic ut ratio reddi non possit ullo modo cur sic potius evenerit quam aliter, et cujus causa positis omnibus requisitis tam intra quam extra ipsam, aeque disposita fuit ad agendum quam non agendum, puto tale contingens implicare, omniaque esse sua natura, ex ¢