Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/160

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

1462cibni¿ gn ëpinoga.

In Scholiis fusius explicat, Deum omnia quae in ipsius intellectu sunt creavisse (cum tamen’ videatur ea tantum creasse quae voluit). Dei intellectum etiam in essentia a nostro intellectu ait diiferre, nec nisi acquivoce tribui posse utrique nomen intellectus, quemadmodum canis signum coe-Iesle et canis animal Iatrans. Causatum diifert a sua causa in eo quod a causa babet. Homo ab homine quoad existentiam quam ab homine babet, a Deo quoad essentiam quam à Deo habet.

Prop. 48. Deus est rerum causa immanens, non vero transiens. Sequitur ex eo quod supra visus sibi -est ostendisse, Deum solum esse substantiam, caetera ejus modos.

Prop. 19. Deus sive omnia ejus attributa sunt aeterna. Nam essentia ejus involvit existenliam, et attributa ejus involvupt ejus essentiam. Gitat praeterea autor ac probat modum quo id demonstravit prop. L9. Principiorum Cartesii. ’-Prop.

20. Dei essentia et ejus existentia unum et idem sunt., Quia omnia ejus probat ex eo, quia attributa Dei quia aeterna (per prop. 49) existentiam exprimunt (per définitionem aeternitatis). Eadem autem et essentiam exprimunt per définitionem attributi. Ergo essentia et existentia sunt idem in Deo. Bespondeo id non sequi, sed hoc tantum, quod ab eodem exprimantur. Noto etiam prop. banc supponere praecedentem, quod si ergo loco praecedentis ipsius demonstratio in hujus demonstratione vadhibeatur, patebit inepta circuitio.- Hoc modo : Dci essentia et existentia sunt unum et idem, probo : Quia attributa Dei et existentiam et essentiam exprimunt. Essentiam exprimunt ex définitione attributi, existentiam exprimunt, quia aeterna ; aeterna autem, quia involvunt existentiam, exprimunt enim Dei essentiam quae involvit existentiam. Quid opus ergo mentione aeternitatis attributorum et propositione 49, cum res eo tantum redeat ut probetur Dei existentiam et essentiam esse unum et idem, quia Dei essentia involvit existentiam, caetera enim adhibita sunt inanis apparatus causa, ut in speciem demonstrationis tornarentur. Hujusmodi ratiocinationes illis valde familiares qui veram demonstrandi artem non teuent.

Coroll. 4. Hino sequitur Dei existentiam pariter atque essentiam esse aeternam verilatem. Haec propositio non video quomodo ex praecedente sequatur, imo longe praecedente verior et clarior est. Statim enim patet, posito quod Dei essentia involvat existentiam, tamctsi non admittatur esse