Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/156

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

142 fieibuig gu êpiuoga.

ambigno locutum, aut attributa non numerari ab eo inter res extra intellectum existentes, sed tantum substantias et modos. Gaeterum propositionem facilius poterat ostendere, modo addidisset, res quae scilicet concipi possunt/ per attributa vel affectiones, necessario cognosci adeoque et distingui.] Prop. 5. ln rerum natura non possunt dari duae aut plures substantiae ejusdem naturae seu att-ributi. Hic annoto obscurum videri quid sit hoc : in rerum natura. An intelligat : in universitate rerum existentium, an vero in regione idearum vel essentiarum possibilium. Deinde obscurum est an velit dieere, non dari plures Essentias ejusdem attributi communis, vel an velit, non dari plura individua ejusdem essentiae. Miror etiam, cur hic vocem naturae et vocem attributi pro acquipollentibus sumat, nisi per attributum intelligit quod totam continet naturam. Quo posito non video quomodo possint dari plura attributa ejusdem substantiae quae per se concipiantur.] Demonstratio : Si distinguèrentur, aut alfectionibus aut attributis distinguèrentur ; si aiïectionibus, ergo cum substantia sit natura prior suis alfectionibus per prop. 4., depositis aifectionibus etiam distingui debent, ergo attributis ; si attributis, ergo non dantur duae substantiae ejusdem attributi. Bespondeo subesse videri paralogismum. Nam duae substantiae possunt distingui attributis, et tamen habere aliquod attributum commune, modo etiam aliqua praeterea habeant propria. Ex. gr. cAd et dBe quorum illius attributum sit c. d, hujus d. e.

Annoto : prop. 4. non esse utilem nisi ad banc. Verum ea potuisset careri, quia sufficit substantiam concipi posse sine aifectionibus, sive sit natura prior, sive non.

Prop. 6. Una substantia non potest produci ab alia substantia, nam duae substantiae per prop. 5. non sunt ejusdem attributi, ergo nihil commune habent per prop. 2, ergo non potest unum esse alterius causa per axiom. 5. Idem aliter et brevius, quia quod per se concipitur, non potest ooncipi per aliud velut causam per axiom. 4. Gaeterum respondeo, concedi a me demonstrationem, si substantia sumitur pro re quae per se ooncipitur ; secus est si sumatur pro re quae in se est, uti vulgo homines sumunt, nisi ostendatur idem esse in se esse et per se ooncipi. Prop. 7. Ad naturam substantiae pertinet existere. Substantia non potest produci ah alio prop. 6. Ergo est causa sui, id est per définit. 4. ipsius essentia involvit existentiam. Hic non immerito reprehen-