Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/153

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qeibnig 3u êpiuoga. 139

III.

Ad Ethicam B. d. Sp.

Pars prima de DEO.

Dzefinitio 4. Causa sui est id cujus Essentia iuvolvit existentiam. Definitie 2. obscura est, quod res sit finita, quae alia sui generis terminari potest. Quid est enim.cogitationem cogitatione terminari ? An qua datur alia major ? uti corpus terminari ait quo aliud majus concipi potest. Adde infra prop. 8.

Definit. 3. Substantia est quod in se est et per se concipitur. Etiam haec obscura. Quid enim in se esse ? Deinde quaerendum est, cumulative an disjunctive inter se conjungat : in se esse, et per se concipi ; id est an hoc velitz substantia est id quod in sè est, item substantia est id quod per se concipitur ; an vero velit substautiam esse id in quo utrumque hoc eoncurrit, ut rempe et in se sit et per se concipiatur. Aut necesse erit ut demonstret, . qui unum habeat etiam alterum habere, cum contra videatur potius, esse aliqua quae sint in se, etsi non per se concipiantur. Et ita vulgo homines substantias concipiunt. Subjicit : substantia est cujus conceptus non indiget alterius rei conceptu a quo firmari debeat. Sed in hoc quoque difficultas, nam in sequenti définitione ait attributum ab intellectu de substantia percipi tanquam ejus essentiam constituens. Ergo attributi conceptus necessarius est ad formandum conceptum substantiae. Si dicas attributum *non esse rem, te vero requirere saltem ut substantia non indigeat conceptu alterius rei, respondeo : explicandum est ergo, quid vocetur res, ut intelligamus définitionem, et quomodo attributum non sit res. Definit. 4. etiam obscura est, quod attributum sit id quod intellectus de substantia percipit, ut essentiam ejus constituens. Quaeritur enim an per attributum intelligat omne praedicatum reciprocum, an omne praedicatum essentiale sive reciprocum sive non ; an denique omne praedicatum essentiale primum seu indemonstrabile de substantia. Vide définit. 5. Def init. 5. Modus est quod in alio est, et per aliud concipitur. Videtur ergo in eo diiferre ab attributo, quod attributum est quidem in substantia, attamen per se concipitur. Et hic explicatione adjecta cessat obscuritas définitiouis L ’

Definit. 6. Deum, inquit, définio Ens absolute infinitum, vel substantiam constantem infinitis attributis, quorum unumquodque aeternam et