Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/148

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

134 êpinoga.

Si autem quaeras, our nos naturae impulsu adeo propensi sumus ad dividendam substantiam extensam ? Ad id respondeo, quod quantitas duobus modis a nobis concipitur, abstracte scilicet sive superficialiter, prout ope sensuum eam in imaginatione habemus, vel ut substantia, quod a solo intellectu fit. ltaque si ad quantitatem prout est in imaginatione attendimus, quod saepissime et facilius fit, ea finila, divisibilis, ex partibus composita, et multiplex reperitur ; si vero ad solum incellectum attendamus et res ut in se est percipiatur, quod difficillime fit, tum ut satis antehac Tibi demonstravi, infinita, indivisibilis et unica reperietur.

Porro ex eo quod Durationem et quantitatem pro lubitu déterminare possumus, ubi scilicet banc a substantia abstractam concipimus, et illam a modo quo a rebus aeternis fluit séparamus, oritur tempus et mensura. Tempus rempe ad durationem, mensura vero ad quantitatem tali modo determinandam, ut quoad fieri possit, eas facile imaginemur.

Deinde ex eo quod aflectiones substantiae ab ipsa substantia séparamus, et ad classes, ut eas quoad fieri potest facile imaginemur, rédigimus, oritur numerus, quo ipsas determinamus, ex quibus clare videre est, mensuram, tempus et numerum uihil esse nisi cogitandi seu potius imaginandi modos. Quare nou mirum est, quod omnes qui similibus notionihus et quidem male inteffectis progressum naturae intelligere conati sunt, adeo mirifice se intricarint, ut tandem se extricare nequiverint, nisi omnia perrumpendo et a nullo absurdo quantumvis turpissimo cavendo.

Nam cum multa sint, quae nulla imaginatione, sed solo intellectu assequi possumus, uti sunt substantia, aeternitas et alia, si quis talia. similibus notionibus, quae tantum auxilia imaginationis sunt, explioare conatur, nihilo plus agit, quam si det opéram, ut sua imaginatione insaniat. Porro ipsi substantiae modi, si cum similibus rationis Entibus seu imaginationis auxiliis confundantur, nunquam recte intelligi` poterunt. Nam cum id facimus, ipsos a substantia et modo, quo ab aeternitate fluunt, separamus, sine quibus tamen non possunt recte intelligi ; quod ut adhuc clarius videas, cape hoc exemplum : rempe ubi quis durationem abstracte 3) con-8) id est, ut puto, concipiendo Durationemf ut Ens per se a suo subjecto abstractum, quo modo fit, ut ait, imaginarium seu Ens rationis. Quae Hobbianis forte consentiunt. Hobbius enim Locum vocat phantasma existentiae et Tempus phautasma motus.-