Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/146

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

132 Øvîflfltw

sua natura sive ex vi définitionis suae sequitur esse infinitum, et id quod nullos fines habet, non quidem ex vi suae essentiae, sed ex vi causae. Et etiam quia non distinxerunt inter id quod infinitum dicitur, quia nullos habet fines, et id quod quamvis ejus maximum et minimum habeamus sive determinatum sit, ejus tamen partes nullo numero explicare vel adaequare possumus. Denique non distinxerunt inter id quod tantum intelligere, non vero imaqinarl, et inter id quod etiam imaginari possumus. Ad haec si attendissent, nunquam tam ingenti difficultatum turba obruti fuissent ; nam tum clare intelligerent, quale infinitum in nullas partes dividi, seu nullas partes habere potest ; quale vero contra, idque sine contradictione. Porro intelligerent, quale infinitum majus alio infinito sine ulla implicantia, quale vero non item concipi potest, quod ex mox dicendis clare apparebit. Verum ante omnia haec quatuor paucis exponam, videlicet substantiam, modum, aeternitatem, etdurationem. Quae circa substantiam considerata velim, sunt : I) quod ad ejus Essentiam pertinet existentiaï), hoc est quod ex sola ejus essentia et définitione sequatur, eam existera, quod ni fallor antehac viva voce absque ope aliarumpropositionum tibi demonstravi ; 2) et (quod ex hoc primo sequitur) substantiam non multiplicem, sed unicam tantum ejusdem naturae existere ; 3) denique omnem substentiam non nisi infinitam posse intelligi.

2) ostendendum est, id sequi ex eo quod per se concipitur. Conceptus distinctus est propositionis cujus ratio reddi potest. Omnes oonceptus simplices sunt clari et distincti. Sunt conceptus qui non sunt puri, sed in quibus imagines aut signa loco conceptuum intercedunt, etsi ne sunt clari quidem. Et eatenus confusi dici passent. Sunt quidam conceptus talcs, ut in iis résolutio sufficiat ad solutionem alicujus problematis aut ostendendam impossibilitatem, ut fere in géometricis. Sed hoc non est necessarium in omnibus. Nam si résolutio desinat in qualitates sensibiies, quorum scilicet ratio quaeri potest., sunt de quorum causa quaeri non potest, ut in extensione et duratione, cum omnia sunt résoluta. De Motu et matéria quaeri potest causa : item de soliditate ; itaque in his ultima résolutio non sufficit ad solutionem et impossibilitatem. Si tamen Leges quasdam suificientes ex certa quadam hypothesi demonstremus, e. g. sumendo Materiae naturam esse ut certum una spatium impleat, hincque assumto pleno satisfiat experimentis, poterit nobis imposterum haec ratiocinatio sufficere. lnterea nondum nota absoluta soliditatis natura, aliaque. Si omnis soliditas aequalis et summa esset.....