Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 1.djvu/144

Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

130 Øpiuoga an Dibcuimrg.

dilîerentiam, quod haec ignorantiam, illa autem sapientiam pro fundamento habeat, et hanc causam esse credo eur Christiani non fide neque caritate, neque reliquis spiritus S. fructibus, sed sola opinione inter reliquos dignoscuntur, rempe, quia ut omnes, solis miraculis, hoc est ignorantia, quae omnis malitiae fons est, se défendunt, atque adeo fidem, licet veram, in superstitionem vertunt. Verum an huic malo remedium attribuere Beges unquam concedent, valde dubito. Denique ut de tertio etiam capite mentem meam clarius aperiam, dico ad salutem non esse omnino necesse Christum secundum carnem noscere, sed de aeterno illo Dei filio, hoc est Dei aeterna sapientia, quae sese in omnibus rebus, et maxime in mente humana, et maxime (sicl) in mente Christi Jesu manifestavit, longe aliter sentiendum. Nam nemo’absque hac ad statum beatitudinis potest pervenire, utpote quae sola docet quid verum, quid falsum, bonum et malum sit. Et quia uti dixi, haec sapientia per J. Christum maxime manifeslata fuit, ideo ipsius discipuli eandem quatenus ab ipso fuit revelaia, praedicaverunt seseque spiritu illo Christi super reliquos gloriari posse ostenderunt. Caeterum quod quaedam Ecclesiae his addunt, ut quod Deus naturam humanam sumserit, monui expresse, me quid dicant nescire, imo ut verum fatear non minus absurde mihi loqui videntur, quam si quis mihi diceret, quod circulus naturam quadrati induerit 9). Atque haec sufficere arbitror ad explicandum quid de tribus illis capitibus sentiam ; an eadem Christianis quos nosti placitura sint, id tu melius scire poteris. Vale.¢

II.

Communicata ex literie D. Schull(eri).

1. Demonstrat quod omnis substantia sit infinita, indivisibilis et unica. Per subsiantiam intelligit id quod in se est et per se 3) Qui incarnationem docent, mentem suam similitudine Animae Rationalis corpori unitae explicant. Non ergo aliter volunt Deum assumsisse naturam hominis, quam mens assumsit naturam corfmris, eo scilicet modo quo id constat experientia : quicquid sit de explicandi modis. Quod ergo de circulo naturam quadrati sumente dicitur, non potest magis objici incarnationi, quam corporis cum anima unioni.