126 @pimp au Dibenburg.
totem Evangelii doctrinam secundum hanc hypothesin explicare1°). Primo caput 45. Epist. 4. ad Corinth. ex sola hac hypothesi explicari potest, et Pauli argumenta intelligi, cum alias communem hypothesin sequendo infirma appareant, et facili negotio refelli possint. Ut taceam quod Christiani omnia, quae Judaei carnaliter, spiritualiter interprétati sunt 11). Humanam imbecillitatem tecum agnosco. Sed te contra rogare mihi liceat, an nos homunciones tantam naturae cognitionem haheamus ut déterminare possimus, quousque ejus vis et potentia se extendat, et quid ejusdem vim snperet ? quod quia nemo sine arrogantia praesumere potest, licet ergo absque jactantia, miracula per causas naturales quantum fieri pol-est explicare ; et quae explicare non possumus, nec etiam demonstrare quod absurda sint, satius erit de iisdem judicium suspendere et religionem ut dixi sola doctrinae sapientia astruere 12). Loca denique Evangelii Johannis et Epistolae ad Hehraeos, iis quae dixi répugnare credis, quia linguarum orientalium phrases Europaeis loquendi modis metiris, et quamvis Johannes suum Evangelium graece scripserit, Hebraizat tamen. Quidquid sit, an credis quando scriptura ail, quod Deus in nube sese manifestavérit, aut quod in Tabernaculo et in temple habitavérit, quod ipse Deus naturam tabernaculi aut campli sumserit ? autor harum Epistolarum. Quod approbarem, si qua esset huc confugiendi necessitas, quae tamen nulla est.
40) cui hono ? quando fatetùr autor, Apostolos haec sensu alio, rempe liœrali intellexisse. Frustra ergo illis metaphoricum sensum affingimus. Nisi volumus Apostolos divino quodam afflatu scrihentes non intellexisse sensum verborum quae Spiritus quidam superior ipsis dictabat. Sed hoc alienum esse arbitrer a sententia autoris tractatus Theologico-Politici : ita enim admitteret miraculum in modo quo scripti sunt libri Apostolici. 44) non ita tamen ut ipsam tollèrent rem. Exempli causa Messiam liberaturum a malis corporeis credidere Judaei, menœs auœm illustrare debnisse persuasum est Christianis. Utrique tamen in eo consentiunt, Messiam esse certum quendam hominenå, non vero quendam personam fictitiam aut allegoricam.
42) Sensus est, credo, véritatem religionis Christianae probari debere non miraculis, sed ipsius à Christo promulgatae doctrinae praestantia et sanctitate. Fatebitur tamen autor noster, si probari possint miracula, eorum quoque rationem babendam, nec praeclarum adeo Providentiae testimonimn négligendum, tum quia sa pientis est Dei consilia atque opéra cognoscere et admirari, tum quia vulgus, et in universum quicunque veram philosophiam non tenent, miraculis facilius convincuntur.