Page:Lampryllos - La Mystification fatale, 1883.djvu/68

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

accepter, par les Occidentaux, les pseudo-décrétales, se souciait fort peu au fond du cœur, soit de l’une, soit de l’autre croyance sur la Procession. En ce qui regarde notre sujet, il suffit d’avoir démontré que, dans cette question, il n’a point trébuché.

    post eum pontificatum inierat, aeque atque neque de nomine illi esset notus nomen obticescens, eum secreto nec palam populo id dicere asseverat (Photius) : « Quod si quis post eos, et ad omnia audendum projecta lingua : neque enim aperto capite contra optima Deoque gratissima niti audebat ; sed nec tremendum fidei in ore omnium circumduci solitum (?) sententiae suae tegumentum praetexens, dictum piissimum et maxime honorandum Ecclesiarum opus attondit vel laesit : neque enim mei propositi est sceleratas actiones edicere ; ipse sciverit ; quinimo amare jam novit, miserandum in modum pœnas illic persolvens occultae audaciae — sed ille tacet, licet invitus ; proptereaque in silentii receptaculum projiciatur. » — « Testis locuples Photius, Nicolaum separatim ab aliis, nec sonora lingua, aut id exprimente Spiritum ex Filio procedere censuisse ; et tu (Creyght) ab ipso Nicolao nuper introductam impietatem declamas ?… Si sub lingua et non aperto capite pronuntiabat, non ergo symbolo addiderat, quod in ecclesiis sonora voce cantillabatur. Nec poterat Photius id de Nicolao ad liquidum explorata veritate pronuntiare, cum originem tanti sceleris juxta cum ignarissimis sciret ; nec ipsum puduit fateri quod nesciebat. » Deinde adducit Photii verba : Και τίνες εμάχοντο. His confirmantur quae scripsit Baronius ad a. 883, n. 35 : « Quisnam autem Romanorum pontificum primus id statuerit, ut reciperetur symbolum cum iisdem duabus dictionibus Filioque, scimus viros doctos in his investigandis plurimum laborasse et ad tempora Nicolai vel circa id retulisse. Verum si id fuisset, certe Photius altius in ipsum Nicolaum pontificem declamasset, qui ea in Symbolum intulisset ; sed cum duabus epistolis acerbissime in Rom. Ecclesiam invehatur, nunquam eum eo nomine sugillat, quod ea in Nicæenum symbolum intulisset. »