Page:Lagadeuc - Catholicon, 1867.djvu/23

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

« Qvi lingua loquitur oret ut interpretetur, » sicut dicit apostolus, Corintiorum xiiii. Loqui lingua ignota non prodest auditoribus sine expositione. Vnde predicantes laycis quod loquuta lingua latina statim exponunt lingua gallicana aut britanica. Sic in isto libro primo loquitur nobili lingua britanica, decenti gallicana, decentissima latina. Sic auctor hujus libri intendens prodesse tribus statibus hominum latinis omnibus, significata grammatice scripture positiue transtulit in britanico primo, gallicano secundo, dignissimo latino tercio, orans ut eodem spiritu quo scripti fuerant libri, posset eos in latinum transferre sermonem, adimplens documentum apostolicum in hiis uerbis : « Qui lingua loquitur etc. » Vnde commendatur ex tribus : ex locutione ueraci, ibi « qui loquitur lingua ; » oratione humili, ibi « oret ; » expositione fictili, ibi « ut interpretetur. » Hec enim decent predicatorem et magistros scolarum : ueritas in loquendo, humilitas in orando, utilitas in exponendo, ut sit utilis, proximo humilis, deo (dein) uerax in se ipso.

« Sine fictione didisci sapienciam, et sine inuidia communico, et honestatem illius non abscondo. » Sapientie uii. Ad unum quodque opus exiguntur tria ex parte agentis : scire, uelle et posse ; sic ad proficiendum in doctrina requiruntur tria : nitor cognitionis, quo : « docti in populis docebunt plurimos. » Dan xi; amor communicationis, unde psalmista : « justiciam tuam non abscondi in corde ; » decor operationis, quo peccatori dixit Deus : « quare tu