nem illam recipientes; audierant quoque ab antecessoribus
suis quia Alanus et Conanus antedicti Maheas comitis successores comites, donum illud Sancto Georgio et monialibus in perpetuum possidendum concesserunt. Fuerunt autem ibi viri idonei magnæ ætatis perhibentes vidisse quod Conanus comes Redonensis donum illud ecclesiæ Sancti Georgii perpetuo habendum concesserat et similiter (sic)[1] altare Sancti Georgii etiam cultello suo posuerat; et hoc pro amore Dei juramento affirmare volebant. Auditis itaque senescalcus tantorum virorum testimoniis, Adeladi[2] Sancti Georgii abbatisse prænominatum rectum suum reddidit et eam inde etiam baculo nostro investivit. Hanc investituram viderunt nobiles Robertus ecclesiæ nostræ archidiaconus, et ex canonicis nostris Prælectus et Radulphus de Machecol; Rotaldus vicecomes de Dongia; Guillelmus Talenax et alii multi militum et burgensium nostræ civitatis; litterasque nostras sigilli nostri attestatione munitas inde eis fecimus et gradidimus (sic).
[Anno 1158.]
Conanus dux Britanniæ, comes Richemundiæ, omnibus amicis, commilitibus et hominibus suis, clericis atque laicis salutem. Notum sit vobis omnibus me concessisse et reddidisse Domino et ecclesiæ Sancti Georgii Redonensis et abbatissæ Adeladi[3] et monialibus ibidem Domino et Sancto Georgio servientibus medietatem consuetudinis solitæ tum[4] denario-