Page:L'Éloge de Rien, dédié à personne - 3ème édition - Louis Coquelet, 1730.pdf/83

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Vel Phœbo ignotum NIHIL eſt, nihil altius aſtris
Tuque, tibi licet eximium ſit mentis acumen
Omnem in naturam penetrans, & in abdita rerum
Pace tua, Memmi, NIHIL ignorare videris.
Sole tamen NIHIL eſt, & puto clarius igni.
Tange NIHIL, dicesque NIHIL ſine corpore tangi :
Cerne NIHIL, cerni dices NIHIL absque colore.
Surdum audit, loquiturque NIHIL ſine voce, volatque
Absque ope pennarum, & graditur ſine cruribus ullis ?
Absque loco, motuque NIHIL per inane vagatur.
Humani generi utilius NIHIL arte medendi.
Ne Rhombos igitur, neu Theſſala munera tentet
Idaliâ vacuum trajectus arundine pectus,
Non legat idaeo dictaeum in vertice gramen,
Vulneribus ſævi NIHIL auxiliatur amoris,
Vexerit & quamvis trans mœſtas portitor undas
Ad Superos imo NIHIL hune revocabit ab orco.