Page:L'Éloge de Rien, dédié à personne - 3ème édition - Louis Coquelet, 1730.pdf/82

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Felix cui NIHIL eſt, (fuerant hæc vota Tibullo,)
Non timet inſidias, ſures, incendia remnit,
Sollicitas ſequitur nullo ſub judice lites ;
Ille ipſe intrepidis qui ſubjicit omnia plantis
Zenonis ſapiens NIHIL admiratur & optat ;
Socraticique gregis ſuit iſta ſcientia quondam
Scire NIHIL, studio cui nunc incumbitur uni,
Nec quicquam in ludo mavult didiciſſe juventus,
Ad magna quia ducit opes & culmen honorum
Noſce NIHIL, noſces fertur quod Pythagoreæ
Grano hœrere Fabæ, cui vox adjuncta negantis
Multi Mercurio freti duce, viſcera terræ
Dura liquefaciunt, simul & pacrimonia miſcent
Arcano inſtantes operi, & carbonibus atris.
Qui tandem exausti damnis fractique labore
Inveniunt, atque inventum NIHIL usque requirunt.
Hoc dimetiri non ulla decempeda poſſit,
Nec numeret, Libycæ numerum qui callet arenæ.